- Tabla de Contenidos
- S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE BONO CONJUGALI LIBER UNUS .
- CAPUT PRIMUM.
- CAPUT II.
- CAPUT III.
- CAPUT IV.
- CAPUT V.
- CAPUT VI.
- CAPUT VII.
- CAPUT VIII.
- CAPUT IX.
- CAPUT X.
- CAPUT XI.
- CAPUT XII.
- CAPUT XIII.
- CAPUT XIV.
- CAPUT XV.
- CAPUT XVI.
- CAPUT XVII.
- CAPUT XVIII.
- CAPUT XIX.
- CAPUT XX.
- CAPUT XXI.
- CAPUT XXII.
- CAPUT XXIII.
- CAPUT XXIV.
- CAPUT XXV.
- CAPUT XXVI.
CAPUT XX.
23. Ex lege purificationis post concubitum, non ostendi illum esse peccatum. An continentes nunc aliqui conferri possint antiquis Patribus conjugatis. Nec quod purificari Lex hominem et post conjugalem concubitum jubet, peccatum esse declarat; si non est ille qui secundum veniam conceditur, qui etiam nimius impedit orationes. Sed sicut multa Lex ponit in sacramentis et umbris futurorum; quaedam in semine quasi materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est vitae informis et ineruditae: a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in hujus rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. Neque enim et in somnis peccato fit ; et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. Aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo hujusmodi desiderio, quod procul dubio falsum est; numquid et solita menstrua peccata sunt feminarum? a quibus tamen eas eadem Legis vetustas praecepit expiari (Levit. XV); non nisi propter ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tanquam in aedificationem corporis additur: ac per hoc cum informiter fluit, significari per illam lex voluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum; quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis jubet purificari. Postremo numquid et mori peccatum est, aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio etiam inde mandata est (Num. XIX, 11); quia et mortuum corpus vita deserente, peccatum non est, sed peccatum significat animae desertae a justitia.
24. Bonum, inquam, sunt nuptiae, et contra omnes calumnias possunt sana ratione defendi. Nuptiis tamen sanctorum patrum, non quas nuptias, sed quam continentiam comparem quaero: imo non nuptias nuptiis; nam par in omnibus munus est mortali hominum naturae datum; sed homines qui nuptiis utuntur, aliis hominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quos conferam quoniam non invenio, quinam continentes illis conjugatis conferendi sint requirendum est. Nisi forte Abraham continere se non posset a nuptiis propter regnum coelorum, qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae charae sunt, potuit intrepidus immolare propter regnum coelorum.