CAPUT XIII.

FEL. dixit: Non veritatem fugio.

AUG. dixit: Dic ergo, si vides Deum facie ad faciem, secundum pollicitationem tuam; quia dixisti  apostolum Paulum de vobis dixisse quia tam plenam veritatem accepturi essetis: ut intelligamus, vel credamus, Apostolum habuisse ex parte, et te totum.

FEL. dixit: Non veritatem fugio, sed veritatem quaero. Quod tu dicis, quia non teneo, probetur mihi per Scripturas deificas: hoc quaero jam.

AUG. dixit: Prius profitere te non potuisse probare Manichaeum apostolum Jesu Christi: et quantum potuero, cum omnia exstirpata fuerint contraria de corde tuo per ministerium meum, donante Domino, insero tibi quae scit  scientia veritatis, quae perducat ad Deum, initians a fide.

FEL. dixit: Quia hoc dicis tu, ut legem meam negem, et accipiam alteram, meliorem duntaxat, quod quaero ego; non hoc respondeo, ut legem meam negem antequam alteram accipiam.

AUG. dixit: Sed prius de vase funditur quod adversum habet, et sic impletur quod bonum est: aut si adhuc dubitas fundere, defende quo plenus es. Ostendam enim tibi, quantum me Dominus adjuvat, quanta immunditia et blasphemiis plena sit doctrina Manichaei, si permittas ut legatur illa epistola, de cujus initio jam tractavimus, et non potuisti probare apostolum Christi esse Manichaeum: sed ideo moras innectis, ne caetera legantur, ubi aperte vestra sacrilegia deprehenduntur; aut si permittis, legantur.

FEL. dixit: Permitto; quia dixisti omnia immunda fundi, et sic bona immitti: hoc enim dictum est Sanctitatis tuae. Ad quod et ego dico: Nullus aquam fundit, nisi alter impleverit.

AUG. dixit: Hoc vides quam inconsiderate dixeris, ut mitius loquar, et non dicam insane. Utique de vase tibi similitudinem posui: in vas plenum nemo potest aliquid mittere, nisi fundatur illud quo plenum erat.

FEL. dixit: Unum dixisti, et ego dixi duo.

AUG. dixit: Si duo vasa dixisti, vis illum parem tuum fundimus et implemus illum , ut possis tu fundere quod habes?

FEL. dixit: Ambo unam aquam habemus.

AUG. dixit: Cum ergo ambo pleni sitis aqua vestra, quid implebimus, ut doceamus vos, nisi aliquis vestrum fuderit quod habet? Aut si bonum est, et ideo debet teneri ut defendatur et legatur illa epistola, videamus si vel caetera possunt defendi, si in ipso initio defecisti: aut si dicis te in illo non defecisse, proba nobis quomodo Manichaeus sit apostolus Christi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal