CAPUT XX.

FEL. dixit: Manichaeus dicit quia polluta est pars Dei; et Christus dicit quia polluta est anima, et venit liberare illam de pollutione.

AUG. dixit: Sed anima non est pars Dei. Nam jam tu confessus es quia Manichaeus dixit pollutam partem Dei: nos autem pollutam dicimus animam ex voluntate peccati; non esse autem animam partem Dei, non de Deo genitam, sed a Deo factam. Sic ergo dicitur anima ex Deo, quomodo dicitur aliquod opus fubri ex artificio ejus, vel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum, sicut filius ejus. Tu ergo quia jam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem Dei, et jamdudum dixisti anathemandum qui dicit corruptibilem vel contaminabilem Deum, vel naturam ejus; jam anathemasti, quod non vis fateri. Hoc enim quod dixisti, quia polluitur et quia mundatur, hoc ipsum quod dicis, Mundatur, expressisti quia polluitur; et non habes unde evadas: et Manichaeus , et tu dixisti quia polluitur pars Dei. Anathema ergo Manichaeum, aut anathemandus es cum Manichaeo.

FEL. dixit: Ego non a Manichaeo didici quia polluta est pars Dei; sed a Christo didici quia propter animam venit quae polluta erat.

AUG. dixit: A Christo non didicisti quia anima pars Dei est.

FEL. dixit: A Christo didici quia anima ex Deo est.

AUG. dixit: Et nos didicimus quia anima ex Deo est, sed non est pars Dei. Sic est enim anima ex Deo, quomodo factura ex artifice; non de Deo, sicut filius de patre.

FEL. dixit: De pollutione agimus: si polluta est anima quae ex Deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa venit; et illa pars Dei quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius Dei.

AUG. dixit: Ecce iterum dicis partem Dei pollutam purgari, et paulo ante dixeras anathemandum esse qui illam dicit corruptibilem: modo dicis quia pollui potuit; et dicis quia mundari potest, ut confirmes quia pollui potuit. Hoc nos de parte Dei non dicimus: sed de anima dicimus; quia tanquam opus ejus ex ipso est, non tanquam proles de ipso. Redi ergo ad id quod dicis, et discerne quod dicimus. Anima nec Deus est, nec pars Dei. Tu autem Manichaeum dicis dixisse pollui partem Dei, quam dicit purgari, ut confirmet quia polluitur. Restat ergo ut eum anathemes, aut ista sentiens anathemeris.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal