CAPUT V.

Audi ergo jam quemadmodum Manichaeus ipse tam perversus, tam superbus, ut aliam introducens naturam, se aequalem Deo faceret, Deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum arbitrium: in Thesauro vestro, cui tale nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis. Hi vero qui negligentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint, mandatisque divinis ex integro parum obtemperaverint, legemque sibi a suo liberatore  datam plenius servare noluerint, neque ut decebat sese gubernaverint, etc. Vides in his verbis confirmatum esse, etiam a nesciente quid loqueretur, liberum arbitrium. Qui enim servare legem non vult, in potestate ejus est, si velit. Non enim dixit, Non potuerint; sed, noluerint. Hoc certe quod nolunt servare legem, non a gente tenebrarum coguntur: si enim coguntur, non nolunt, sed non possunt; si autem nolunt, non utique coguntur ut non faciant, sed voluntate sua nolunt. Hoc ergo quod in eorum voluntate est ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum. Hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum: et inde vides unde veniant omnes culpae, unde merita culparum, unde distributiones poenarum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal