CAPUT XIII.
FEL. dixit: Ecce jam compendive, ut dixit Sanctitas tua: nec chartas cumulemus , si tibi placet, quod petivi pridem: huc veni; ostende mihi veritatem, ut illud quod teneo, pareat quia veritas non est, et habes me paratum ad credendum.
AUG. dixit: Jam quidem quod tenes, satis apparet quia veritas non est. Absit enim a cordibus veritatem quaerentium vel tenentium, ut credant Deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam. Absit a fidelibus credere Deum ad liberandam substantiam suam convertere se in masculos contra feminas, et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam irritandam. Absit a fidelibus credere Deum substantiam suam, quam ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. Hoc ergo quia veritas non est, manifestum est. Sed quia vis tibi pro ista falsitate expulsa atque convicta, patefieri veritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc movet, ab initio fidei poteris erudiri. Etenim aptum perceptioni veritatis incommutabilis facit pia fides: a qua fide quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit, et ad id que tendit, vel quo vult pervenire, perduci non poterit. Sed quia jam illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere aptus esse ad cognoscendam veritatem.