CAPUT VII.

Proinde quia ego respondi, et quantum potui probavi ea quae scripta sunt in Libris sanctis de peccatoribus et de justis, non ad diversitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit; sed voluntas culpam; responde tu ad illud quod jam interrogavi: Si Deo nocere nihil poterat, quare partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, polluendam et ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla divina Scriptura canonica potueris invenire: si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis, de quo Apostolus dicit, Regi autem saeculorum immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum (I Tim. I, 17). Denique idem dicit: Deus habitat lucem inaccessibilem (Ibid. VI, 16). Numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est, Accedite ad eum, et illuminamini (Psal. XXXIII, 6)? Numquid ad illam lucem non accedunt de quibus dicitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt  (Matth. V, 8)? Sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui Deus ipse donaverit ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. Nemo enim potest ad eam accedere, quem Deus noluerit ut accedat: cui autem donaverit, ipse accedet. Quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum accedere ad habitationem Dei, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit nisi cui Deus donaverit? Aut si donum acceperat a Deo ut accederet, ad expugnandum regnum Dei non daret, et non timeret. Si autem donum tale non dederat ut posset accedere; securus in suo regno erat, habitans inaccessibilem lucem: quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, ligandam, premendam, contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? Ut enim purgetur inde, dicitis quod audire nefas est, sed ad vos confundendos  et forte salvandos, tacere non possumus: ut purgetur inde pars Dei, dicitis in nave lucis, quam solem appellatis, facientes injuriam Creatori solis, et ipsi soli quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur: dicitis enim illic positum Deum, virtutes suas convertere in masculos, ad irritandum concupiscentias daemonum feminarum; et eosdem rursus convertere in feminas, ad irritandum concupiscentias daemonum masculorum; ut cum daemoniis injiciunt libidinem, accensis in formas confictas a Deo, relaxentur membra eorum, et sic evadat pars Dei quae ibi fuerit colligata. Hoc tantum opprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis, et praedicare non dubitatis. Haec sunt media doctrinae vestrae. Finis vero quis est? Quis, nisi quia non potuit Deus totum purgare? Et quia non potuit, facturum inde dicitis velut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur quod purgari non potuit, et nihil sua sponte commisit. Ita fit ut deus vester, non verus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in corde vestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget turpiter, damnet crudeliter. Ad haec ergo responde, et incipe ab illo quod dixi, quare Deus miscuit istam partem suam, cui nihil nocere poterat; aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal