ADMONITIO.
De iisdem contra Felicem disputationibus Possidius in Augustini Vita, cap. 16, scribit: «Cum quodam etiam Felice, de numero eorum quos Electos dicunt iidem Manichaei, quique Hipponem venerat eumdem seminaturus errorem, publice in Hipponensi ecclesia notariis excipientibus disputavit beatus Augustinus, populo astante; et post secundam vel tertiam collationem ille manichaeus frustrata vanitate et errore illius sectae ad nostram conversus est fidem atque Ecclesiam, sicut eadem relecta docere poterit scriptura.» Ubi tres Possidius indicat habitas collationes, ea scilicet computata, quam sine notariis pridie Gestorum publicorum habuit cum Felice Augustinus: unde initio libri primi ait, «Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei.» In priorem istam collationem respicit et illud quod dicit Felix, lib. 1, cap. 14: «Si mihi attuleris scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi.» Intellige, «hesterno die dixi:» nam ipso die Gestorum nihil notatur de quinque illis auctoribus dictum ante a Felice.
Confer epistolam Augustini 79, presbytero cuidam manichaeo, quem nos in tomi secundi praefatione Felicem esse conjectabamus, scriptam. Ad hunc ipsum spectare videtur professio a Felice quodam, converso ex Manichaeorum haeresi, palam facta de sibi notis Manichaeis, quam in Appendice tomi quinti Annalium edidit Baronius, descriptam ex Gervasiani Parisiensis collegii codice, in quo post librum de Haeresibus ad Quodvultdeum haec leguntur: «Ego Cresconius unus ex Manichaeis scripsi, quia si discessero antequam Gesta subscribantur, sic sim habendus ac si Manichaeum non anathemaverim. Felix conversus ex Manichaeis dixi sub testificatione Dei, me omnia vera confiteri, de quo scio esse Manichaeos vel Manichaeas in partes Caesarienses, Mariam et Lampadiam uxorem Mercurii argentarii, cum quibus etiam Electum Eucharistum pariter oravimus, Caesariam et Lucillam filiam suam, Candidam quae commoratur Thipasae, Victorinam Hispanam, Simplicianum Antonini patrem, Paulum et sororem suam qui sunt Hippone, quas etiam per Mariam et Lampadiam scivi esse Manichaeas. Hoc tantum scio: quod si aliud inventum fuerit me scire supra quam dixi, me reum ego ipse confiteor.»