CAPUT PRIMUM.
Honorio Augusto sextum consule , septimo idus decembris, AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Hesterno die scis te dixisse quod possis defendere scripturas Manichaei, et asserere quod veritatem habeant; si hoc placet tibi hodie facere, aut praesumis te posse, dic.
FELIX manichaeus dixit: Ego me non nego dixisse defendere legem meam, si proferantur auctores legis meae in medio.
Et cum Augustinus episcopus epistolam Manichaei, quam Fundamenti appellant, protulisset, dixit: Si legero ex hoc codice, quem me vides ferre, epistolam Manichaei quam Fundamenti appellatis, potes agnoscere an ipsa sit?
FEL. dixit: Agnosco.
AUG. dixit: Accipe tu ipse, et lege.
Et cum accepisset codicem Felix, legit: Manichaeus apostolus Jesu Christi providentia Dei Patris. Haec sunt salubria verba ex perenni ac vivo fonte, quae qui audierit et iisdem primitus crediderit, deinde quae insinuata sunt custodierit, nunquam erit morti obnoxius, verum aeterna et gloriosa vita fruetur. Nam profecto beatus est judicandus, qui hac divina instructus cognitione fuerit, per quam liberatus in sempiterna vita permanebit.
AUG. episcopus dixit: Agnovisti certe epistolam Manichaei vestri?
FEL. dixit: Agnovi.
AUG. dixit: Proba nobis ergo quomodo Manichaeus iste sit apostolus Jesu Christi. Non enim eum in Evangelio inter Apostolos legimus aliquando: et quis fuerit ordinatus in locum Judae traditoris, novimus, id est sanctus Matthias (Act. I, 26); et quis postea Domini voce de coelo vocatus sit, hoc est Paulus apostolus (Id. IX), omnes recognoscunt. Istum ergo Manichaeum proba nobis apostolum esse Christi, quod in capite epistolae suae ausus est ponere.