CAPUT II.

FEL. dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas, et modo inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in Evangelio duas dicit esse arbores: Arbor bona nunquam facit fructum malum, et arbor mala nunquam facit fructum bonum (Matth. VII, 17). Ecce duas naturas. Deinde in Evangelio scriptum est: Numquid bonum semen seminasti in agro? Unde apparuerunt zizania? Hoc inimicus fecit (Id. XIII, 27, 28). Iste inimicus si non est extraneus a Deo, probetur mihi: si ad Deum pertinet inimicus iste, quale semen seminavit? Item in Evangelio scriptum est, Christo dicente, quia in novissimis temporibus thronum in medio saeculo ponet, et mittet Angelos suos in orientem et occidentem, septentrionem et meridiem, et congregabit omnes gentes ante se, et separabit illos, sicut pastor separat agnos ab haedis. Et ut compendive dicam, agnis dicet: Ite in regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Haedis dicet, qui in sinistra parte sunt: Recedite a me, qui operati estis iniquitatem: nomen enim meum habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 31-41).  Qui sunt qui nomen Christi habent, et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo et angelis ejus; et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen ejus portant? Hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. Nam Paulus apostolus dicit: Prudentia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest (Rom. VIII, 7). Hoc Manichaeus dicit, quia quae inimica est Deo, ad Deum non pertinet: si autem ad Deum pertinet, ipse sibi inimicum fecit: hoc Manichaeus non dicit. Iterum Paulus dicit: Deus saeculi hujus excaecavit mentes infidelium, ad non contemplandam claritatem Evangelii Christi, qui est imago Dei (II Cor. IV, 4). Ipse Paulus iterum dicit: Datus est mihi stimulus carnis , angelus satanae, qui me colaphizet die ac nocte: propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate probatur (Id. XII, 7-9). Ecce quid Apostolus dixit, ecce quid Evangelista: cum Manichaeus hoc asserat, quia est extraneus a Deo, qui contra Deum bellavit: sive quia Christus crucifixus est, sive quia Apostoli omnes propter Dei mandatum; iste qui eos crucifixit, cui mandatum Dei non placet, hoc mihi dicat Sanctitas tua, si ad Deum pertinet.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal