CAPUT XIX.
FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium: nihil interest inter patrem et filium. Quia hoc ergo protulit Sanctitas tua, et ego respondeo quia Deus et quae facit, aequalia sunt sibi.
AUG. dixit: Quod intelligere noluisti, quia homo cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur: sic et Deus Filium unicum genuit, dixi tibi, non fecit. Fecit autem illud quod aequale ei non est: quod autem genuit, aequale illi est. Itaque elige tibi, utrum velis dicere mutabilem Dei facturam, an mutabilem Dei naturam.
FEL. dixit: Quomodo Deus immutabilis est, similiter quem genuit, immutabilis est; et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur (sed de nihilo fecit, quia opus non mutatur ).
AUG. dixit: Sed jam tibi dictum est quia quod fecit, non de ipsius natura est; sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. Non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re quam ipse non fecerat, sed ex nihilo.
FEL. dixit: Ego non hoc dixi: sed dixi, quia Deus immutabilis est, et quod genuit immutabile est, et quod fecit immutabile est. Non dixi, unde illud fecit: non hoc quaesivi, unde fecerit.
AUG. dixit: Sed a me audisti quod non quaesisti, ut jam desineres stulta loqui. Omnipotens Deus et de se potuit generare, et de nihilo facere, et ex eo quod jam fecerat, aliquid formare: de se, Filium aequalem sibi; de nihilo, mundum et universam creaturam; ex aliquo, de terra hominem: quia omnipotens est. Quod ergo de se ipso est, pollui nunquam potest, quomodo nec ipse: quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium, et mundari per ipsius misericordiam, condemnando quod peccavit, et agnoscendo qui eum creavit. Tu vero qui paulo ante dixisti quia qui Dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus est, negare autem non potes Manichaeum dixisse quod pars Dei in gente tenebrarum comprehensa atque polluta est, et his eum verbis blasphemasse apparet, ita ut pejus blasphemare forte non posset; aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abjiciendus.