CAPUT XI.

AUG. dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem suam tenebantur a diabolo, et in ejus conditione constituti erant per justum  Dei judicium, cui seducenti consenserant per liberum arbitrium. Sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire, ut captivaretur; sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius mutaretur. Peccator ergo angelus per liberum arbitrium, suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium; ut diabolus si noluisset non peccasset, et homo si noluisset non consensisset. Cum autem jam ab illo cui consenserat teneretur, non quia diabolus aliquid potuit, sed quia justum Dei judicium fuit, et ejus legi obtemperare noluit: quia ergo sic invenit Christus peccatores sub peccato, redemit confitentes a superbiente. Quod autem in Lege positum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno; unde Apostolus dicit, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim, Maledictus omnis qui pendet in ligno: non Legem reprehendit, sed misericordiam commendavit. Quia enim Adam peccaverat, et omnis illa massa et propago peccati maledicta erat; Dominus autem carnem de ipsa massa suscipere voluit, ut suscipiendo mortalitatem quae de poena venerat, solveret mortem, quod de gratia veniebat: ideo dicit Lex, Maledictus omnis qui pendet in ligno. Mors enim ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto veniebat. Quomodo ergo suscipiendo mortem, interfecit mortem; sic suscipiendo maledictum, solvit maledictum. Unde et Apostolus dicit, Scientes quia vetus homo noster simul confixus est cruci cum illo (Rom. VI, 6): quia de vetere homine nostro, id est, de sorte mortis, quae veniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem mortalem de virgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum; passionis, ad firmandam poenitentiam; resurrectionis, ad excitandam spem: ut duas vitas nobis ostenderet in carne, quam suscepit de vita nostra mortali, unam laboriosam, alteram beatam; laboriosam, quam tolerare debemus; beatam, quam sperare debemus. Toleramus autem laboriosam merito peccati nostri: ille autem ostendit eam in carne sua, non merito iniquitatis suae, sed officio misericordiae suae. Nam ut noveris bonam esse Legem, quam tu reprehendere voluisti, ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Adhuc videtur illam reprehendere; sed audi quod sequitur: Ubi autem, inquit, abundavit delictum, superabundavit et gratia (Id. V, 20). Data est enim lex superbis hominibus, et viribus suis totum tribuentibus, ut cum implere non possent legem datam, praevaricatores invenirentur, et facti rei sub lege, peterent misericordiam a legis Conditore. Proinde paulo post dicit idem apostolus: Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. Sed ne dicas quia de alio mandato dicit, ut ostendat quia de illo dicit, de quo paulo ante dixerat, Lex subintravit ut abundaret delictum; statim sibi opposuit quaestionem: Quod ergo bonum, mihi factum est mors? Absit: sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem (Id. VII, 12, 13). Erat enim peccatum, sed non apparebat peccatum:  data est lex superbo, fecit contra legem, et apparuit peccatum, quod erat, sed non apparebat. Apparens autem peccatum humiliavit superbum, humiliatus superbus factus est poenitens, de poenitentia impetrata est misericordia. Audisti ergo quod interrogasti, responde quod interrogo: Nihil nocere poterat gens tenebrarum Deo; quare huc misit partem suam miscendam et polluendam a natura daemonum?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal