CAPUT III.

AUG. dixit: Scripturas sanctas, quas non intelligendo longe a veritate aberratis, commemorare voluisti, velut ex eis patrocinium adhibens vaniloquiis vestris. Inter omnia tamen, quae partim sicut vere scripta sunt, partim aliter quam scripta sunt commemorasti, nusquam ostendere potuisti quia Deus regnis suis hostilem naturam imminentem repellere volens, ut habeat quietem, partem suam, quae hoc est quod ipse, naturae contrariae daemonum miscens, colligari ab eis et contaminari fecerit. Hoc autem est quod vobis objicitur, unde quid respondeas non inveniendo, commemorasti divinarum Scripturarum capitula, ubi de peccatoribus dictum est quia non pertinent ad beatam vitam, quam bonis et fidelibus donat Deus: et has velut duas naturas accipi voluisti, secundum deliramenta Manichaei. Veritas autem dicit, omnia ista quae videmus et quae non videmus, quae naturaliter subsistunt, a Deo facta esse: in quibus rationalem creaturam, etiam ipsam factam, sive in Angelis sive in hominibus accepisse liberum arbitrium; quo libero arbitrio si Deo servire vellet, secundum voluntatem ac legem Dei, haberet apud eum aeternam felicitatem: si autem legi ejus subdi noluisset, sed potestate sua usa contra ejus fecisset imperium, secundum ejus justitiam poenae debitae subjaceret. Haec omnipotentia Dei in creandis omnibus , haec justitia in remunerandis peccatoribus. Esse autem liberum arbitrium, atque inde peccare quemque si velit, non peccare si nolit, non solum in divinis Scripturis, quas non intelligitis, sed etiam in verbis ipsius Manichaei vestri probo. Circumclusus enim videt potentiam veritatis, contra quam conatus  fuerat aliam naturam quam non fecit Deus, inducere contra Deum, non solida veritate, sed inani phantasmate: tamen ad confitendum verum de libero arbitrio, plus in eo valuit natura humana in qua eum Deus effecit, quam fabula sacrilega quam sibi ipse confinxit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal