CAPUT XVII.

FEL. dixit: Anima nostra ex Deo est, quae polluta est? Si non est ex Deo, utquid pro illa Christus crucifixus est? Si ergo paret quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret quia ex Deo est, et polluta erat, et ipse eam mundavit.

AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritualem et corporalem ex Deo esse dico: quia hoc habet catholica fides. Sed aliud est quod de se Deus genuit, quod hoc est quod ipse; aliud autem quod fecit Deus. Quod Deus genuit, aequale est Patri: quod Deus fecit, non est aequale conditum conditori. Aliud autem dicimus ex Deo esse, quod melius dicitur de Deo esse, quia  hoc est quod ipse, sicut unigenitus Filius, sicut Verbum ejus per quod facta sunt omnia (Joan. I, 3): alia vero sic dicimus ex Deo, quia dixit, et facta sunt; mandavit, et constituta sunt (Psal. CXLVIII, 5). Hinc est anima, ex his quae fecit Deus, non illud quod de se genuit Deus. Ideo Verbum quod de se genuit, pollui non potuit, nec potest, nec poterit. Anima vero quam fecit rectricem corporis, ut serviret superiori, dominaretur inferiori, id est, serviret Deo, dominaretur corpori, contempta Dei lege per peccatum polluta est; Deus autem misericordiam praestans his quae fecit, misit Filium per quem fecit, et per illum refecit. Quando condendum erat quod non erat, per Verbum conditum est: quando reficiendum erat quod depravatum fuerat, suscepta est inde creatura de virgine Maria, ut per id quod erat homo, demonstraretur homini et quid sustinendum et quid sperandum esset. Itaque natura Verbi, substantia unigeniti Filii Dei nihil passa est vel a persecutoribus Judaeis, vel a diabolo angelo malo persequente. Sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili, in eo quod se induit, passus est quidquid voluit ad exemplum patientiae, et reformavit hoc ad exemplum justitiae. Tu modo dic mihi de Dei parte, quod Deus est, utrum pollui possit, an non. Si potest, non est incommutabilis Deus; et qui hoc dicit, anathemandus est: si autem non potest, vides anathemandum esse Manichaeum, qui dicit partem Dei, naturam Dei, id quod est Deus, venisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solvi ac mundari.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal