CAPUT XVI.

FEL. dixit: Hoc quod dixit Sanctitas tua, quia pars quae se non mundavit ab coinquinatione gentis tenebrarum: et sic dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum Dei. Hoc enim asseris tu, quia damnati sunt: sed Manichaeus non hoc dicit, quia damnati sunt , sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum.

AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari: postea si opus fuerit, de illa quae figitur in globo ejus. Interim quae purgatur, polluta erat.

FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur.

AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam Dei et substantiam Dei, et id quod Deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus?

FEL. dixit: Christus unde nos mundavit? unde nos liberavit?

AUG. dixit: Christus non partem Dei, non naturam Dei liberavit; sed facturam quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium, sua misericordia liberavit. Eam rem mundavit quae pollui poterat, eam rem liberavit quae captivari poterat, eam rem sanavit quae infirmari poterat. Modo autem de Deo, de natura Dei, de substantia Dei, de eo quod Deus est loquimur: poterat pollui, an non poterat?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal