CAPUT X.

FEL. dixit: Si nihil poterat noceri Deo a parte adversa, et Christo nihil poterat noceri ab adversa natura; ad quam venit Christus, ut eam liberaret? Quia, ut dicis, propter libertatem nostram venit: ergo in captivitate fuimus. Si in captivitate tenebamur, et propterea Christus venit, ut nos liberaret de captivitate, qui nos tenebat extraneus a Deo erat, aut virtus Dei. Si Dei virtus erat qui nos tenebat, utquid Christum mittebat ille qui nos tenebat? Si in ipsius arbitrio erat quando vellet dimittere, utquid Christus crucifigitur? Neminem autem latet Christum crucifixum. Quid illum crucifixerunt? Si Dei virtus est, nihil nobis nocebat. Si Dei virtus erat, non fuimus capti apud illum: sed quasi nos cum nostro principe, quasi filius cum parentibus, non autem Romani cum Barbaris. Non oportebat ergo, quia cum virtute Dei constituti eramus, Deum Filium suum mittere, ut dicatur quia liberator noster venit. Si paret ergo cum virtute Dei nos constitutos esse: Apostolus dixit , Christus nos liberavit de maledicto Legis; quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet in ligno (Galat. III, 13; Deut. XXI, 23). Hoc enim Apostolus dicit. Si iste qui maledicit omnes qui pendent in ligno, Dei virtus est: Christus enim pependit in ligno, et Apostoli ipsius omnes qui addicti sunt pro ipsius praecepto: quis ergo iste est qui maledicit omnem qui pendet in ligno?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal