CAPUT PRIMUM.

Cum ventum esset ad diem praestitutum, id est, ad pridie iduum decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis. AUGUSTINUS episcopus Ecclesiae catholicae Hipponeregiensium regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, dilationem te petiisse meministi, cum ad ea quae interrogaveram in praesenti respondere non posses. Si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum aliquid excogitasti, responde. Hoc enim tunc interrogaveram: Si Deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae hoc est quod ipse, sicut jam interrogatus dixisti? Si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem Deum colitis, qualem veritas et apostolica doctrina testatur.

FELIX dixit: Ex quo a Sanctitate tua recessi, ut ad diem constitutum reversus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque velles interrogare, ventum est ad diem: et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae unde me instruere possem; nullus enim ad certamen exit, nisi prius munitus  fuerit, et nullus litigator potest sine suis chartis litigare; similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum.

AUG. dixit: Istam tergiversationem tanto dierum spatio excogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adjuvare nihil poterit. Notum est enim omnibus qui aderant, quos etiam nunc adesse video, te dierum tantum dilationem petiisse: debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petiisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. Novi te petiisse codices, non quidem ad instructionem inspiciendos, verum hoc longe antequam peteres dilationem: cum vero dilationem petiisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.

FEL. dixit: Modo peto codices, reddantur mihi, et venio ad certamen post biduum; et si victus fuero, quod deliberaveris, subeo.

AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod et fateris. Non te autem habere quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo jam videt. Sed quia codices tuos repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum venire posse post biduum; illud quod jam constat, objectis quaestionibus te respondere non potuisse recole.  Tolle autem codices tuos, et dic quid inde velis tibi proferri, quod modo inspicias et respondeas.

FEL. dixit: Omnes scripturas quae mihi sublatae sunt. Ista enim epistola Fundamenti est, quod et Sanctitas tua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. Ipsa legatur, et quidquid malum objicitur legi meae, probetur: et nego illam, si probata fuerint illa crimina quae objiciuntur legi meae.

AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistolam, ubi doctrinae vestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi Deum dicitis pugnasse contra gentem tenebrarum, et miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse; tam sacrilegum est, ut ferri vix ab audientibus possit: hoc objicitur primo sectae vestrae, sive initium hoc voces, sive medium, sive finem, non valde id curo; hoc tamen de hac epistola, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas; hoc vobis objicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia veniamus. Unde iterum interrogo: si Deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere poterat, nescio quae gens adversa quam fingitis? Si nihil ei nocere poterat, nulla causa fuit quare partem suam naturae daemonum commisceret. Si autem nocere ei poterat, non Deum incorruptibilem colitis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal