CAPUT IV.
Audi ergo de libero arbitrio, primo ipsum Dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti: audi dicentem, Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (Matth. XII, 33). Cum ergo dicit, Aut hoc facite, aut illud facite; potestatem indicat, non naturam. Nemo enim nisi Deus facere arborem potest: sed habet unusquisque in voluntate, aut eligere quae bona sunt, et esse arbor bona; aut eligere quae mala sunt, et esse arbor mala: non quia mala ipsa quae eliguntur, aliquam habeant in se ipsis substantiam; sed quia Deus, omnia quae condidit, gradibus suis condidit, generibusque distinxit, coelestia atque terrena, immortalia atque mortalia, et omnia bona in suo genere condidit: animam habentem liberum arbitrium, sub se ipso et supra caetera collocavit; ut si serviret superiori, dominaretur inferiori; si autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret. Hoc ergo Dominus dicens, Aut facite illud, aut facite illud; ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus in se tanquam Deus; et quia si bonum eligerent, praemium ejus acciperent, si malum eligerent, poenam ejus sentirent: semper autem ille justus est aut remunerator, aut damnator.