CAPUT VI.

Habetis etiam hoc in scripturis  apocryphis, quas canon quidem catholicus non admittit, vobis autem tanto graviores sunt, quanto a catholico canone secluduntur. Aliquid etiam inde commemorem, cujus ego auctoritate non teneor, sed tu convinceris. In Actibus scriptis a Leutio , quos tanquam Actus Apostolorum scribit, habes ita positum: Etenim speciosa figmenta, et ostentatio simulata, et coactio visibilium, nec quidem ex propria natura procedunt, sed ex eo homine qui per se ipsum deterior factus est per seductionem. Vide quemadmodum hic, et per se ipsum dicit, et per seductionem. Fuit enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, sed prior voluntate peccator. Sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, ideo positum est, et per se ipsum, et per seductionem: ut in eo quod positum est, per se ipsum, liberum arbitrium; in eo vero quod positum est, per seductionem, intelligas diabolum, non oppressorem inviti, sed tentatorem volentis.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal