CAPUT VIII.

FEL. dixit: Crudelem asseritis Manichaeum haec dicentem: de Christo quid dicimus, qui dixit, Ite in ignem aeternum (Matth. XXV, 41)?

AUG. dixit: Peccatoribus hoc dixit.

FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?

AUG. dixit: Quia noluerunt.

FEL. dixit: Quia noluerunt, hoc dixisti?

AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.

FEL. dixit: Quare noluerunt? Est qui non vult curari? est qui non vult purgari? est qui non vult illuminari? Quis infirmus est qui non vult ad sanitatem venire? Si crudele est quod Manichaeus dixit, quia aliqua pars Dei quae se purgare non potuit, in globo ligata est: hoc crudele non est, ut Christus qui dixit, Ego propter peccatores veni; modo ad ignem aeternum illos mittat, cujus nomen portaverunt? Sed mandata, credo, non potuerunt complere. Si hoc crudele est, crudelius est et illud. Si illud crudelius est, quia Deus illos non potuit purgare, et globo ligavit; et id crudelius videtur esse, quos Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere: hoc mihi Sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.

AUG. dixit: Si ea quae jam dixi, vel intellexisses, vel te intelligere fatereris (fortassis enim non habendo quid dicas, finxisti te non intelligere quod apertum est), ista non diceres. Jam enim diximus et probavimus per divinas Scripturas, esse liberum arbitrium: Deum autem esse liberi arbitrii justum judicem, remuneratorem fidelium eique se subjicientium et volentium se sanari, damnatorem autem superborum et impiorum. Quia ergo ad peccatores sanandos venit, sanat utique peccata confessos, sanat poenitentes: neminem autem poenitet cum alius peccavit: sed si est poenitentia justa et verax, unde et ipse Dominus  dicit, Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 13); ipsa poenitentia indicat non alienae esse naturae, sed voluntatis nostrae, si quid forte peccamus. Nam si alio peccante, alium poenitet, non est ista prudens, sed insana poenitentia. Secundum vos autem nulla peccata sunt. Gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit: natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. Nullum ergo invenis peccatum quod damnet Deus, nullum invenis peccatum quod poenitentia possit sanari. Si autem poenitentia est, et culpa est: si culpa est, et voluntas est: si voluntas est in peccando, natura non est quae cogat. Sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt implere quod volunt; unde Apostolus Paulus dicit, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis (Rom. VII, 23): manifestum est hoc venisse de traduce primi peccati Adam, et de consuetudine mala. Nam hodieque  libera voluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt: ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contraria lex habitet  in membris eorum. Sed qui concipiunt timorem Dei, et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico, et sicut bono curatori, ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et poenitentiae sanantur. Superbi vero dicentes se justos, aut dicendo quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat, et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt, et experiuntur justum judicium Dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Non est ergo indignum ut Deus dicat, Ite in ignem aeternum, eis qui ejus misericordiam per liberum arbitrium respuerunt: et dicat, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 41, 34), eis qui per liberum arbitrium fidem ejus susceperunt, peccata sua confessi sunt, poenitentiam egerunt, displicuerunt sibi quales fuerunt, et quales per eum facti sunt illi placuerunt. Tu ergo jam ad hoc quod interrogavi responde: sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit? Si nocere poterat, non est incorruptibilis Deus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal