CAPUT IX.
FEL. dixit: Si Deo nocere nihil poterat, quare huc Filium suum misit?
AUG. dixit: Vide quemadmodum semper interrogas, et ad interrogata respondere non vis. Audi quod interrogasti, memento tamen te ad ea quae dico non respondere, me autem respondere. Deo nocere nihil potest: sed Filium suum misit, ut carne indueretur, et hominibus appareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. In sua quippe natura pati nihil poterat; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. In hac natura, quia Deus erat Verbum, pati nihil ille poterat. Ut autem pati pro nobis posset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). Verbum caro factum est, assumendo carnem, non mutatum in carnem: assumpsit enim humanitatem, non amisit divinitatem. Itaque idem Deus et idem homo, in natura Dei aequalis Patri, in natura hominis factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. Non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex misericordia. Praebuit enim exemplum patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne: non tamen in illa carne ipse deterior factus; sed caro in illo melior facta est. Pars vero dei vestri, nulla carne assumpta (non enim erat in gente tenebrarum pro qua pateretur), descendit ut teneretur, ligaretur, pollueretur, et turpius quam ligabatur purgaretur. Jam enim de purgatione ejus dixi. Haec omnia quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intelligendum quoniam in naturam Dei ista non cadunt. Et absit a pio animo atque fideli talia de Deo credere, Deo bono, Deo vero, qualia vos creditis; non quem invenistis, sed quem finxistis. Responde jam nunc: Si Deo nocere nihil poterat, pura illa substantia ipsius, nulla carne assumpta in se passura, si quid passura erat, non in carne quam susceperat, quare huc missa est secundum vestra vaniloquia?