CAPUT II.
FEL. dixit: Et Sanctitas tua mihi probet quod in Evangelio scriptum est, Christo dicente: Vado ad Patrem; et mittam vobis Spiritum sanctum paracletum, qui vos inducat in omnem veritatem (Joan. XVI, 13). Hoc tu mihi extra scripturam istam proba esse scripturam Spiritus sancti, quod Christus promisit ubi omnis veritas reperiatur: et si invenero veritatem in aliis codicibus qui ad Manichaeum non pertinent, et Christus illos tradidit: sic enim dictum est a Christo, quia Spiritus sanctus paracletus ipse in omnem veritatem inducet: secundum Christi sermonem ego scripturas Manichaei recuso.
AUG. dixit: Quoniam ergo tu probare non potuisti, quomodo sit Manichaeus apostolus Christi, et exigis ut ego probem quomodo miserit Spiritum sanctum paracletum quem promisit, ut tunc respuas scripturas Manichaei, si inveneris impletam promissionem Christi praeter scripturas Manichaei: quamvis prior ad interrogata mea respondere debueris, tamen ecce prior ipse respondeo, et ostendo tibi quando missus sit Spiritus sanctus quem Christus promisit. Et accedit ad Evangelium et ad Actus Apostolorum.