CAPUT III.

Et cum accepisset codicem Evangelii, recitavit: Dum autem haec loquuntur, Jesus stetit in medio eorum, et dixit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. Et cum legeret, dixit: Hoc post resurrectionem. Et cum dixisset, legit: Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum: palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Et cum haec dixisset, ostendit eis manus et pedes. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis, et dixit ad eos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me.  Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et dixit eis, Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem Vos autem estis testes horum. Et ego mittam promissum Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto (Luc. XXIV, 36-49). Et cum reddidisset codicem Evangelii, accepit Actus Apostolorum, et dixit: Audivimus in Evangelio commemorasse Evangelistam sanctum promissionem Christi, quae est in Evangelio secundum Joannem, quem praesens Felix commemoravit. Ubi enim dixit Dominus, Mitto vobis Spiritum sanctum paracletum (Joan. XVI, 7), Joannes evangelista scripsit. Hoc autem quod modo legi, Lucas evangelista attestatus est, et consonuit veritati apostoli Joannis. Videamus etiam quomodo perfectum est quod promisit Dominus, et quomodo impletum: ut cum fuerit ex canonicis Libris sanctae Ecclesiae expressa impletio promissionis Domini, paracletum Spiritum sanctum alterum non quaeramus, ne in seductorum laqueos incurramus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal