CAPUT IV.
Et recitavit ex Actibus Apostolorum: Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, in die quo Apostolos elegit per Spiritum sanctum, et praecepit praedicare Evangelium: quibus praebuit se vivum post passionem in multis argumentis dierum, visus eis dies quadraginta, et docens de regno Dei, et quomodo conversatus est cum illis. Et praecepit eis ne discederent ab Jerosolymis, sed sustinerent pollicitationem Patris, quam audistis, inquit, ex ore meo; quoniam Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto incipietis baptizari, quem et accepturi estis non post multos istos dies, usque ad Pentecosten. Illi ergo convenientes, interrogabant eum dicentes: Domine, si in hoc tempore praesentabis regnum Israel? Ille autem dixit: Nemo potest cognoscere tempus, quod Pater posuit in sua potestate; sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes apud Jerosolymam, et in tota Judaea et Samaria, et usque in totam terram. Cum haec diceret, nubes suscepit eum, et sublatus est ab eis. Et quomodo contemplantes erant cum iret in coelum, ecce duo viri adstabant illis in veste alba, qui dixerunt ad eos: Viri Galilaei, quid statis respicientes in coelum? Iste Jesus qui assumptus est in coelum a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Elaeon, qui est juxta Jerosolymam, sabbati habens iter. Et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. Et erant perseverantes omnes unanimes in orationibus, cum mulieribus, et Maria quae fuerat mater Jesu, et fratribus ejus. Et in diebus illis exsurrexit Petrus in medio discentium , et dixit (fuit autem turba in uno, hominum quasi centum viginti): Viri fratres, oportet adimpleri scripturam istam, quam praedixit Spiritus sanctus ore sancti David de Juda, qui fuit deductor illorum qui comprehenderunt Jesum, quoniam annumeratus erat inter nos, qui habuit sortem hujus ministerii. Hic ergo possedit agrum de mercede injustitiae suae, et collum sibi alligavit, et dejectus in faciem, disruptus est medius, et effusa sunt omnia viscera ejus. Quod et cognitum factum est omnibus qui inhabitabant Jerosolymam, ita ut vocaretur ager ille ipsorum lingua Aceldemach, id est, ager sanguinis. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat villa ejus deserta, et non sit qui inhabitet in ea, et episcopatum ejus accipiat alter. Oportet itaque ex his viris qui convenerunt nobiscum in omni tempore quo introivit super nos et excessit Dominus Jesus Christus, incipiens a baptismo Joannis usque in illum diem quo assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum esse. Et statuit duos, Joseph qui vocabatur Barsabas, qui et Justus, et Matthiam. Et precatus dixit: Tu, Domine, cordium omnium intellector, ostende ex his duobus quem elegisti ad suscipiendum locum hujus ministerii et annuntiationis, a qua excessit Judas ambulare in locum suum. Et dederunt sortes suas , et cecidit sors super Matthiam, et simul deputatus est cum undecim Apostolis duodecimus. Et cum legisset, dixit: Audivimus quis ordinatus est in locum Judae traditoris, quod paulo ante commemoravi, ne quisquam per fraudem irrepat in Apostolorum numerum, et nomine apostolatus fallat ignaros.