CAPUT V.

Nunc videamus quod promisimus, quomodo impleta sit Christi promissio de Spiritu sancto. Et cum dixisset, legit in loco: Tempore quo suppletus est dies Pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. Et factus est subito sonus de coelo, quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totam illam domum, in qua erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. Et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, quomodo Spiritus dabat eis pronuntiare. Jerosolymis autem fuerunt habitatores Judaei, homines ex omni natione quae est sub coelo. Et cum facta esset vox, collecta est turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. Stupebant autem et admirabantur, ad invicem dicentes: Nonne omnes qui loquuntur, natione sunt Galilaei? Et quomodo agnoscimus in illis sermonem in quo nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam , Pontum et Asiam, Phrygiamque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae quae est circa Cyrenen, et qui advenerant Romani, Judaeique et Proselyti, Cretenses et Arabes, audiebant loquentes illos suis linguis magnalia Dei (Act. I-II, 11). Et cum recitaret, dixit: Audisti nunc jam Spiritum sanctum, quomodo sit missus? Quod a me  exegisti probavi; superest ut et tu facias quod promisisti: quoniam invenimus quando misit Spiritum sanctum, quem promisit; respuas illam scripturam, quae sub nomine Spiritus sancti fraudare voluit vel lectorem vel auditorem.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal