CAPUT VI.

FEL. dixit: Ego non nego id quod dixi, quia cum probatum mihi fuerit quod Spiritus sanctus docuerit veritatem quam quaero, illam respuo. Hoc enim Sanctitas tua mihi legit, ubi Spiritum sanctum Apostoli acceperunt, et in ipsis Apostolis unum quaero qui me doceat de initio, de medio, et de fine.

AUG. dixit: Si legeris hoc dixisse Dominum, Mitto vobis Spiritum sanctum, qui doceat vos initium, medium et finem; bene me astringis ut ostendam quos docuerit Spiritus sanctus.

FEL. dixit: Quia sanctitas tua hoc dicit, quod Apostoli ipsi acceperunt Spiritum sanctum paracletum; iterum dico, de Apostolis ipsis quem volueris, doceat me quod me Manichaeus docuit, aut ipsius doctrinam evacuet de duodecim quem volueris.

AUG. dixit: Absit longe a fide Apostolorum , ut doctrinam doceant sacrilegi Manichaei. Sed quoniam dicis unum ipsorum debere evacuare doctrinam Manichaei, modo autem sancti Apostoli non sunt in corpore; ego minimus, non solum omnium Apostolorum, sed omnium episcoporum, (nam ad merita Apostolorum quando aspiro?) quantum mihi Dominus de ipso Spiritu suo largiri dignatus est, evacuo doctrinam Manichaei, cum coeperint legi sequentia illius epistolae, quam tu ipse Manichaei esse non negas.

FEL. dixit: Dixisti quia Apostoli de corpore recesserunt, scripturae eorum valent usque nunc: et quia dixit Sanctitas tua, et quia dedisti potestatem dicendi quae voluerimus sine ulla formidine, dixisti, Evacuo legem Manichaei: et ego dico, Omnis homo mendax, solus Deus verax (Psal. CXV, 2; Rom. III, 4); Scripturae Dei loquuntur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal