CAPUT VII.

AUG. dixit: Tu quidem et homo es, et sicut res ipsa modo indicatura est, mendax. Et quoniam locutus es quae voluisti, non de Scriptura Dei; oportet et me loqui quod volo. Si enim veritas est Manichaei tui, nec a me destrui poterit: si falsitas est, quid interest a quo destruatur? Tamen quia de Apostolorum scriptura dixisti, quod etsi illi non sint in corpore, sunt hic scripturae eorum: ante assumpti sunt Apostoli, quam error Manichaei natus in mundo fuerat; propterea non inveniuntur scripturae Apostolorum evidenter contra Manichaeum disserentes. Verumtamen quod apostolus Paulus in Spiritu isto sancto paracleto quem acceperat, futurum praeviderit de talibus, qualis Manichaeus fuit, quales estis et vos, recito ut agnoscas. Et accepta Epistola apostoli Pauli ad Timotheum legit: Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus recedent  quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam; prohibentes nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem: quia omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec praecipiens fratribus, bonus eris minister Jesu Christi (I Tim. IV, 1-6). Et cum legeret, dixit: Ego hoc de vobis, et de talibus qui dicunt aliquam creaturam Dei immundam esse, et qui dicunt omnem concubitum et qui fit cum uxore, fornicationem esse; hoc est enim quod ait, Prohibentes nuptias; per Spiritum prophetiae designatum et expressum esse dico. Tu autem si negas omnem concubitum fornicationem esse, aut si dicis omnem cibum humanum licitum et ad edendum concessum hominibus, mundum esse, non es de illis quos prophetavit Apostolus. Si autem inveniris in iis quae dixi, ecce habes apostolum Paulum destruentem et evacuantem doctrinam Manichaei futuri. Itaque responde ad id quod interrogo: Omnis concubitus fornicatio est, an concubitus cum uxore non est peccatum?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal