CAPUT VIII.

FEL. dixit: Iterum mihi recitetur quod dixit Apostolus. Et recitatum est: Spiritus autem manifeste dicit, et caetera quae supra sunt. FEL. dixit: Manichaeus non a fide recessit, sicut dicit Paulus, sicut caeteri recesserunt a fide quasi in sectam suam: Manichaeus autem a nulla secta recessit, ut dicatur quia a fide recessit.

AUG. dixit: Quoniam te video nolle respondere ad quod interrogaris, ne inveniaris vel non tenere Spiritum sanctum, quem jam probavimus missum esse Apostolis, vel non esse in eorum numero quos futuros Paulus designavit, ubi et vos ipsos prophetavit; breviter respondeo: Ut secundum tuum intellectum accipiam quod dixisti, Recedent a fide: quia non recedunt a fide, nisi illi qui fuerunt in aliqua fide; Manichaeus autem in nulla fide fuit a qua recesserit, sed in qua fuit in ea permansit: hoc te interrogo, utrum Manichaeus, vel potius doctrina daemoniorum mendaciloquorum quae fuit in Manichaeo, nullos Christianos catholicos seduxerit, ut recederent a fide. Si enim multi a vobis, et per vos, et per illam doctrinam seducuntur, ut recedant a fide, et intendant spiritibus seductoribus, qualis in Manichaeo fuit; et incipiant dicere omnem concubitum esse fornicationem, unde Apostolus dicit, Prohibentes nuptias; et incipiant dicere, carnes quas comedunt homines, non esse Dei creaturam, sed daemonum facturam, et esse immunditiam, manifestum est de his praedixisse Spiritum sanctum paracletum qui erat in apostolo Paulo, quod recessuri erant a fide, intendentes spiritibus seductoribus, qualis fuit in Manichaeo. Jam ergo quia ego respondi, justum est ut tu respondeas ad quod interrogavi, utrum non dicas omnem concubitum esse fornicationem: aut si ad hoc non vis respondere, ad id quod primo interrogavi responde, ut probes Manichaeum  esse apostolum Christi: aut si et hoc non vis, permitte me evacuare doctrinam ipsius, quod promisi cum legeretur epistola ejus, quam dicitis Fundamenti.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal