CAPUT IX.

FEL. dixit: Ego respondeo ad id quod dicit Sanctitas tua, quia in Paulo venit Spiritus sanctus paracletus.

AUG. dixit: Non in solo.

FEL. dixit: Ego de ipso ago: quia si in ipso , et in omnes. Et si in ipso: Paulus enim in altera Epistola dicit: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus: cum venerit autem quod perfectum est, abolebuntur ea quae ex parte dicta sunt (I Cor. XIII, 9, 10). Nos audientes Paulum hoc dicere, venit Manichaeus cum praedicatione sua, et suscepimus eum secundum quod Christus dixit, Mitto vobis Spiritum sanctum (Joan. XVI, 7). Et Paulus venit et dixit quia et ipse venturus est, et postea nemo venit; ideo suscepimus Manichaeum. Et quia venit Manichaeus, et per suam praedicationem docuit nos initium, medium et finem: docuit nos de fabrica mundi, quare facta est, et unde facta est, et qui fecerunt; docuit nos quare dies et quare nox; docuit nos de cursu solis et lunae: quia hoc in Paulo non audivimus, nec in caeterorum Apostolorum scripturis: hoc credimus, quia ipse est Paracletus. Itaque illud iterum dico, quod superius dixi: si audiero in altera scriptura, ubi Paracletus loquitur, id est, Spiritus sanctus, de quo voluero interrogare, et docueris me; credo et renuntio.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal