CAPUT X.
AUG. dixit: Dicis te ideo non credere Spiritum sanctum paracletum in Paulo apostolo fuisse, quia Paulus dicit, Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: et inde putas Apostolum per haec verba praedixisse velut alium venturum post se, qui praedicaret omnia quae ipse non potuit, quia ex parte dicebat; et hunc tu credis esse Manichaeum. Primo ergo, ex ipsa lectione Apostoli ostendo unde dicebat hoc Apostolus. Deinde, quia dixisti quod Manichaeus vos docuerit initium, medium et finem, et quomodo vel quare factus sit mundus, de cursu solis et lunae, et de aliis quae commemorasti; non legitur in Evangelio Dominum dixisse, Mitto vobis Paracletum qui vos doceat de cursu solis et lunae. Christianos enim facere volebat, non mathematicos. Sufficit autem ut homines de his rebus, quantum in schola didicerunt, noverint propter humanos usus. Christus autem venturum Paracletum dixit, qui inducat in omnem veritatem: sed non ibi ait, Initium, medium et finem; non ait, Solis et lunae cursus. Aut si putas hanc doctrinam ad illam veritatem pertinere, quam per Spiritum sanctum Christus promisit, interrogo te quot sint stellae. Si accepisti Spiritum illum, de quo dicis, ad quem pertinet docere ista, quae ego dico ad disciplinam et doctrinam christianam non pertinere; oportet ut renunties et respondeas mihi. Debitorem enim te fecisti, ut si quid de talibus interrogavero, si non responderis, non in te appareat Spiritus ille, de quo dictum est, Inducet in omnem veritatem (Joan. XVI, 13); si illa est veritas quo ista pertinent. Itaque elige tibi utrum velis et paratus sis mihi de his rebus respondere, tanquam homo qui accepisti Spiritum qui introducit in omnem veritatem, et dicis quia ad ipsam veritatem pertinet scire ista mundana. Itaque ego tibi possum ea dicere quae pertinent ad doctrinam christianam: tu autem qui putas ad eam pertinere quomodo sit factus mundus, et quae agantur in mundo, ad omnia mihi necesse est respondeas. Sed plane cum responderis, probaturus es. Sed antequam incipias dicere, si forte habes quod ille confinxerit, quem secutus es, doceam ego prius quod promisi, unde dicebat Apostolus, Ex parte scimus, et ex parte prophetamus.