CAPUT XI.
Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in ista vita homo cum est, non potest assequi omnia; sed ex parte assequitur in hac vita: ipse autem Spiritus sanctus, qui ex parte docet in hac vita, post hanc vitam introducet in omnem veritatem. Quod ut apertissime doceatur, audi Apostolum. Et cum diceret, ex Apostolo legit: Sive autem prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur: ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est evacuabitur. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam quasi parvulus, cogitabam quasi parvulus: cum autem factus sum vir, evacuavi ea quae parvuli erant. Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 8-12). Et cum legeret, dixit: Jam dic mihi tu, si tempora futura Manichaei praedicebat Apostolus, utrum tu videas modo Deum facie ad faciem.