CAPUT XII.
FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam virtutem, quia mira virtus est gradus episcopalis; deinde contra leges Imperatorum: et superius petivi compendive ut doceas me quid est veritas; et si docueris me quid est veritas, patebit quod teneo mendacium esse.
AUG. dixit: Apparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichaeum: quare autem non potueris, breviter expono. Dixisti inde te probare Manichaeum esse apostolum Christi, quia paracletum venturum promisit Christus Spiritum sanctum: et quia non invenires quando venerit quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. At vero ubi probavi per Scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando venerit apertissime Spiritus sanctus, quem venturum promisit Dominus Christus, convertisti te, ut diceres, debere tibi ostendi quid docuerit, et utrum Manichaei doctrinam evacuaverit. Cum ergo respondissem Manichaeum post Apostolos fuisse in carne; illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam: dixi tamen unum ipsorum Apostolorum Paulum per Spiritum sanctum, qui in omnes Apostolos venerat, prophetasse etiam de ista vestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum; ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina, ad vestram professionem pertinere, id est, prohibitionem nuptiarum; quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis: et abstinentiam a cibis quos Deus creavit; quia novi vos quosdam cibos dicere immundos, cum ipse sequatur et dicat, Omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 1-4). Cum hic a te exigerem ut responderes, dixisti Manichaeum vos docere initium, medium et finem, et cursum solis et lunae, et caetera talia, quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere; respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit et ex parte prophetat. Dixi nos non posse scire divina, cum sumus in hac vita; et hic videre per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem: et quaesivi a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod venturus esset Manichaeus, qui doceret quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum Spiritum, videre modo Deum facie ad faciem. Quod quia non potes, manifestum est apostolum Paulum de illa vita dixisse, de qua dicit et Joannes: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus autem quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 3). Hoc tu cum audisses, dixisti te non valere contra meam virtutem: quae virtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui virtus est omnium fidelium suorum, et pleno corde de se praesumentium. Dixisti etiam quod te episcopalis terreat auctoritas: cum videas quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus; quemadmodum populus praesens nullam tibi vim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet Christianos. Dixisti etiam timere te leges Imperatorum: hoc pro vera fide non timeret, quem Spiritus sanctus impleret: nam et Petrus apostolus in passione Domini timuit, et ter negavit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, Spiritus sanctus implevit, pro fide Domini crucifixus est; et ille qui primo habuit negationem timoris, postea implevit gloriosissimam passionem confessionis. Tu itaque ex hoc ipso quod timere te dixisti leges Imperatorum, quamvis et de caeteris rebus, satis apparet, quod non inveneris Spiritum paracletum veritatis: quia et si non timeres, aliis rebus convincereris.
FEL. dixit: Et Apostoli timuerunt.
AUG. dixit: Timuerunt ut caverent, non ut fidem suam comprehensi edicere dubitarent. Tu autem jam hinc timere debuisti, ut non hic te inveniremus: jam in medio es; quare times, nisi quia quod dicas non habes? Nam et si Imperatores timuisses, ante tacuisses. Nunc vero cum hesterno die libellum Curatori dederis, et publice clamitaveris, cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si aliquid mali in ipsis fuerit inventum; unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie veritatem fugis ut timidus.