CAPUT XIV.
FEL. dixit: Christus dixit, Spiritum sanctum missurum se, qui in omnem veritatem inducat.
AUG. dixit: Si habes illum, attende ad id quod te jamdudum interrogavi. Dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere, etiam ista mundana cognoscere: dic mihi quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem veritatem.
FEL. dixit: Et ego dico, quia si Paracletus per Apostolos locutus est, et per Paulum: et ego peto Sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas quae jam dixi.
AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere quod ego interrogavi, et ostendam secundum Scripturas quod pertineat ad fidem christianam.
FEL. dixit: Et ego, si mihi attuleris scripturas Manichaei, quinque auctores quos tibi dixi, quidquid me interrogaveris, probo tibi.
AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistola, cujus aperuimus principium, et invenimus ibi scriptum, Manichaeus apostolus Jesu Christi: et video quia ipsum principium non mihi exponis, quia non probas quomodo Manichaeus sit apostolus Jesu Christi.
FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo.
AUG. dixit: In quo secundo?
FEL. dixit: In Thesauro.
AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit? Manichaeus? Nolo mihi ab illo probes: quia ille Manichaeus mentitur, dicendo se esse quod non est .
FEL. dixit: Tu proba mihi per alterum.
AUG. dixit: Quid vis tibi probem?
FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus.
AUG. dixit: Quia tu non potes probare verum dicere Manichaeum, oportet ut ego probem mentitum esse Manichaeum?
FEL. dixit: Quare non potui probare? Numquid prolatae sunt scripturae quas ego petivi, et non probavi?
AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus: aliunde proba. Ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum, et blasphemasse Manichaeum.
FEL. dixit: Afferantur libri.
AUG. dixit: Praesens est epistola Manichaei, quam dicitis Fundamenti. Initium in aedificio nullum est, nisi fundamentum: si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, caeteram ejus constructionem utquid quaerimus?