CAPUT XXV.
Putas non recte a me dictum esse, quod propter formam servi quam suscepit Filius (Philipp. II, 7), major sit Pater. Tu enim secundum haeresim vestram, in ipsa Dei forma Patrem Filio vis esse majorem: cui paternam sic invides formam, ut ideo perfectum velis natum esse Filium aeterna perfectione, ne ad paternam formam saltem crescendo valeat pervenire. Sed inaniter invidet homo paternam formam Dei Filio, cui Pater eam non invidit, quia aequalem sibi unicum genuit. Sed dicis non esse Patris magnam gloriam, si ea forma servi major est, qua forma sunt majores et Angeli. Vide si aliud conaris, nisi ad unius Patris gloriam, per unici Filii contumeliam pervenire, ut scilicet non augeatur Pater in gloria, nisi minuatur Filius in natura. Cohibe te: nescis et Patri et Filio te ingerere contumeliam, si nec ille potuit aut noluit gignere aequalem sibi, nec iste nasci aequalis Patri? Non se vult Deus ita laudari Patrem, ut Filium dicatur de se ipso generasse degenerem. Non vult bonus Filii dilector ita praedicari formam suam, ut eam non potuerit unicus ejus vel nascendo sumere, vel crescendo comprehendere. Quod autem tibi videtur nihil magnum de Deo Patre dici, si forma servi major est; qua majores videntur et Angeli: non recte cogitas quem locum in rebus habeat humana natura, quae condita est ad imaginem Dei. Majores Angeli dici possunt homine, quia majores sunt hominis corpore: majores sunt et animo, sed in forma quam peccati originalis merito corruptibile aggravat corpus. Natura vero humana, qualem naturam Christus humanae mentis assumpsit, quae nullo peccato potuit depravari, solus major est Deus. Denique propter quid dictum sit, Minorasti eum modico minus quam angelos (Psal. VIII, 6); aperuit Scriptura, ubi legitur, Eum autem modico minus quam angelos minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis (Hebr. II, 9). Non ergo propter naturam hominis; sed, propter passionem mortis. Natura vero hominis, quae mente rationali et intellectuali creaturas caeteras antecedit, Deus solus est major: cui utique injuria facta non est, ubi scriptum est, Major est Deus corde nostro (I Joan. III, 20). Filius ergo Dei susceptum hominem levaturus ad Patrem quando dicebat, Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28); non carni suae solum, sed etiam menti, quam gerebat, humanae Deum Patrem utique praeferebat: quae tota sine dubio forma agnoscitur servi, quoniam tota servit creatura Creatori.