CAPUT XXIV.
Bene confiteris quod et Pater diligat Filium, et Filius diligat Patrem: sed si et hoc confitearis, quia non est major dilectio in Patre quam in Filio. Quia enim natura divinitatis aequales sunt, aequaliter se invicem diligunt. Facit autem Filius sicut homo mandatum Patris. Nam sicut Deus, ipse Filius est mandatum Patris, quia ipse est Verbum Patris. Unde alio loco de mandato Patris, hoc est, de se ipso dicit: Scio quia mandatum ejus vita aeterna est (Joan. XII, 50). Quod autem ipse Dei Filius sit vita aeterna, Scriptura divina testatur. Ubi autem ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 9); quis nesciat ideo dictum, quoniam quisquis per intelligentiam videt Filium, Patri utique videt aequalem? Quod vos ideo non vultis, quia per oculos cordis, quantum in hac vita videri potest, Filium non videtis.