CAPUT XXI.

1. Suscipere te dicis quod protuli, Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Quod proposuisti  dicere ideo dictum esse, quia in nemine habitat Deus, quem non ante Spiritus sanctus sanctificaverit, atque purgaverit; quasi templum Deo habitaturo, non sibi, sanctificet et purget Spiritus sanctus: cum Apostolus hinc ostenderit ipsum esse Deum, cujus nos dixerat templum: quia non ait, et Spiritus Dei sanctificat et purgat vos, ut Deus habitet in vobis; sed ait, Spiritus Dei habitat in  vobis. Utique in templo suo Deus habitat: nam quid est templum Dei, nisi habitaculum Dei? Vidisti autem etiam tu consequenter esse Deum nostrum cujus sumus templum: et noluisti aliud testimonium commemorare quod protuli, Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo? Jam ergo confitere Deum esse Spiritum sanctum. Neque enim, nisi esset Deus, haberet templum, et templum non manufactum, sed aedificatum de membris Dei: Christus enim super omnia est Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5), cujus membra sunt nostra corpora. Qui enim dixit, Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sacnti est? ipse dixit, Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 19, 15)? Itane vero cui de lignis et lapidibus Salomon aedificavit templum. Deus est, et cui templum aedificatur de membris Christi, hoc est, de membris Dei, Deus non est? cum loquens de Deo beatissimus martyr Stephanus dixerit: Salomon aedificavit ei domum; sed Summus non in manufactis templis inhabitat (Act. VII, 47, 48). Et tamen Christi membra, quorum caput est super omnes coelos, templum sunt Spiritus sancti, quem constat venisse de coelo. Istum negare Deum quid est, nisi non esse et nolle esse templum ejus? Alloquitur nos Apostolus dicens: Obsecro autem vos, fratres, per miserationes Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Corpora itaque fidelium hostia sunt Deo, membra Christi, templum Spiritus sancti, et Deus non est Spiritus sanctus! Quis hoc dicit, nisi in quo non inhabitat? Quoniam in quo habitat, utique templum ejus est. Denique cum dixisset Apostolus, Nescitis quia corpus vestrum templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? empti enim estis pretio magno; continuo secutus adjunxit, Glorificate ergo Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 19, 20). Ubi dilucide ostendit Deum esse Spiritum sanctum, glorificandum scilicet in corpore nostro, tanquam in templo suo. Et quod Ananiae dixit apostolus Petrus, Ausus es mentiri Spiritui sancto? atque ostendens Deum esse Spiritum sanctum, Non es, inquit, hominibus mentitus, sed Deo (Act. V, 3, 4).

2. Miror autem cor vestrum, quantum sermone explicare non possum, quomodo cum sic laudetis Spiritum sanctum, ut eum sanctificandis fidelibus ubique asseratis esse praesentem, tamen negare audeatis Deum. Itane Deus non est, qui replevit orbem terrarum? Scriptura enim dicit: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Sed quid dicamus quod replevit orbem, qui replevit orbis etiam Redemptorem? Dominus enim Jesus plenus Spiritu sancto regressus est a Jordane (Luc. IV, 1): et praesumitis dicere, quia ipse Dominus Jesus Deus erat, et Spiritus sanctus quo plenus erat, non erat Deus; tam male sentientes de Spiritu sancto, ut non ei tribuatis saltem quod tributum est Moysi famulo Dei, qui non munera gratiarum, sed plagarum prodigia in eodem Spiritu sancto, quia ipse est digitus Dei (Exod. VIII, 19), Aegyptiis ingerebat, et tamen Pharaoni deus erat.  Uno loco erat ad affligendos Aegyptios, et Pharaoni deus erat (Exod. VII, 1): ubique adest Spiritus sanctus ad homines in aeternam vitam regenerandos, et non est eis Deus! Imo vero est, et Deus verus est, quia veri Dei membra templum ejus est. Et utique subjectum est templum illi cujus est templum: quomodo ergo Deus non est, cui sunt membra Dei subjecta? Ac per hoc et Dominus est templi sui: quis enim hoc neget, quis ita desipiat, ut dicat non esse aliquem dominum domus suae? Quomodo ergo Spiritus sanctus non est Dominus, qui Dominus est membrorum Domini? Ipse est quippe Spiritus Domini, de quo uno eodemque loco dictum est: Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. III, 16, 17).

3. Jam creatorem superius demonstravi Spiritum sanctum: quomodo autem rex non est, cujus templum est quae membra sunt regis? Quomodo non consedet Patri et Filio, qui replevit Filium, qui membra Filii suam possidet domum? Nisi forte quando Filius regressus est a Jordane, plenus erat Spiritu sancto; et quando sedere coepit ad dexteram Patris, exclusit a se Spiritum sanctum? Deinde cum de Patre procedat, quomodo cum Patre non sedeat? Cum ipsa sessio non sit utique cogitanda carnaliter: alioquin opinaturi sumus honorabilius Filium sedere quam Patrem; honorabilius quippe sedetur ad dexteram: et videbitur esse consequens ut Pater sedeat ad sinistram. Postremo qualis vobis persuaserit spiritus, ut sancto Spiritui denegetis quod sanctis hominibus sancta Scriptura concedit, vos videritis. Ait enim Apostolus: Cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti; et simul excitavit, et simul sedere fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II, 5, 6). Sancti ergo quos sanctificat Spiritus sanctus, convivificati Christo, ita simul sessuri praedestinati sunt, ut jam factum dicat Apostolus, quod certum est adfuturum: et ipsi Spiritui sancto subtrahitur a vobis quisquis est ille consessus, tanquam sedere cum Patre vel Filio sit indignus, qui eadem sede efficit dignos. Cui movetis etiam quaestionem quod non adoretur, et hoc utique simillimo errore, cum legatis, ut jam supra docui, a sanctis etiam homines adoratos. Et tamen ut invidiam blasphemantis evites; ita laudas Spiritum sanctum, ut tribuas ei quod non habet ulla creatura, et detrahas ei quod adipiscitur et humana creatura.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal