CAPUT XX.

1. Jam etiam de verbis Domini ubi ait, Ego et Pater unum sumus (Joan. X. 30); nihil te respondere potuisse monstravi. Sed ut hic quoque ostendam, si exemplis, ut dicis, quibus ego usus sum, vis probare quomodo dictum sit, Ego et Pater unum sumus; et ob hoc commemoras apostolicum testimonium, quod a me positum est, ubi ait, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est (I Cor. VI, 17): dic et tu, Cum adhaeret Patri Filius, unus Deus est. Non enim ait Apostolus, Qui adhaeret Domino, unum sunt; sicut dictum est, Ego et Pater unum sumus: sed ait, unus spiritus est. Cum autem tu non dicas, Cum adhaeret Patri Filius, unus Deus est; utquid et tu adhibes hoc Apostoli testimonium, ubi ait, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est; nisi ut te etiam a te producto teste convincam? Nunc saltem distingue duo ista, quae non potuisti, cum simul essemus, in nostra disputatione distinguere. Diligenter itaque attende quod dico. Quando de rebus duabus aut pluribus dicitur, Unus est, vel, una est, et additur quid unus vel quid una; et de his quae diversae, et de his quae sunt unius substantiae dici potest. Diversae sunt enim substantiae spiritus hominis et Spiritus Domini : et tamen dictum est, Qui adhaeret Domino unus spiritus est. Unius autem substantiae sunt animae hominum et corda hominum; de quibus dictum est, Erat illis anima una et cor unum (Act. IV, 32). Ubi autem dicitur de duobus aut pluribus, Unum sunt, nec additur quid unum sint; non diversae intelliguntur, sed unius esse substantiae: sicut dictum est, Qui plantat et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8); et, Ego et Pater unum sumus. Tu autem qui Patrem et Filium diversas vis esse substantias, invenire non potuisti, ubi de diversis substantiis dictum fuerit, Unum sunt. Et qui non vis dicere, Cum Filius adhaeret Patri, unus Deus est; adhibuisti et tu apostolicum testimonium quod ego adhibueram; sed adhibuisti contra te ipsum, ubi ait, Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Si enim de his qui diversae substantiae sunt, recte dici potuit, unus spiritus est; quanto magis de his qui unius substantiae sunt recto dicitur, Unus Deus est? Si haec intelligis, non te ad ea respondisse jam perspicis, et de consensu voluntatis te inaniter tam multa dixisse cognoscis. Etiam nos quippe incomparabilem consensum voluntatis atque individuae charitatis Patris et Filii et Spiritus sancti confitemur, propter quod dicimus, Haec Trinitas  unus est Deus. Sed nos hoc etiam, quod vos non dicitis, dicimus, propter unam eamdemque naturam atque substantiam, Hi tres unum sunt. Haec si discreveris, et contentiosus esse nolueris, non te ad ea respondisse aliquid jam videbis, et de hac quaestione procul dubio jam tacebis.

2. Ubi autem dixit Filius Patri, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis; quid te adjuvat quod tua verba subjungis et dicis, Ostendit vere voluntatem suam subjectam suo genitori: quasi nos negemus, hominis voluntatem voluntati Dei debere esse subjectam? Nam ex natura hominis hoc dixisse Dominum cito videt, qui locum ipsum sancti Evangelii paulo attentius intuetur. Ibi enim dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 39, 38). Numquid ex natura unici Verbi posset hoc dici? Sed homo qui putas gemere naturam Spiritus sancti, cur non etiam naturam Verbi Dei unigeniti tristem dicas esse potuisse? Ille tamen, ne quid diceretur tale, non ait, Tristis sum; quamvis etiamsi hoc dixisset, non nisi ex natura hominis oportuisset intelligi: sed ait, Tristis est anima mea; quam sicut homo utique habebat humanam. Quanquam et in hoc quod ait, Non quod ego volo; aliud se ostendit voluisse quam Pater: quod nisi humano corde non potuisset, cum infirmitatem nostram in suum, non divinum, sed humanum transfiguraret affectum. Homine quippe non assumpto, nullo modo Patri diceret unicum Verbum, Non quod ego volo. Nunquam enim posset immutabilis illa natura quidquam aliud velle quam Pater. Haec si distingueretis, Ariani haeretici non essetis.

3. Nam et illud quod dictum est, Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38): potest quidem accipi etiam secundum id quod est unigenitum Verbum; ut ideo voluntatem non suam dixerit esse, sed Patris, quoniam de Patre est quidquid est Filius; non est autem de Filio quidquid est Pater: secundum quod dictum est et, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit (Id. VII, 16); quoniam Patris doctrina ipse est qui Patris est Verbum, et utique non est a se ipso, sed a Patre. Et rursus cum dicit, Omnia quae habet Pater, mea sunt (Id. XVI, 15); Patri se ostendit aequalem. Non absurdum est tamen, ut etiam hoc secundum id quod homo factus est, dixisse accipiatur: Descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. Secundus enim Adam, qui tollit peccatum mundi, isto modo se discrevit a primo Adam, per quem peccatum intravit in mundum (Rom. V, 12): quia iste non fecit voluntatem suam, sed ejus a quo missus est; cum ille fecerit suam, non ejus a quo creatus est. Nec moveat quomodo Christus secundum id quod homo est, descenderit de coelo, cum de matre quae in terra erat factus sit homo. Hoc enim propter unitatem personae dictum est, quoniam una persona est Christus Deus et homo. Propter quod etiam: Nemo, inquit, ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13). Si ergo attendas distinctionem substantiarum,  Filius Dei de coelo descendit, Filius hominis crucifixus est: si unitatem personae, et Filius hominis descendit de coelo, et Filius Dei est crucifixus. Ipse est enim Dominus gloriae, de quo ait Apostolus: Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Propter hanc ergo unitatem personae, non solum Filium hominis dixit descendisse de coelo, sed esse dixit in coelo, cum loqueretur in terra. Non ergo voluntatem suam fecit, quia peccatum non fecit: sed voluntatem fecit illius qui eum misit. Tunc enim facit homo voluntatem Dei, quando facit justitiam quae ex Deo est.

4. Nec sic arbitremur a Patre missum esse Filium, ut non sit missus ab Spiritu sancto; cum vox ipsius sit per prophetam, Et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus. Hoc enim Filium dixisse, indicant ea quae sunt dicta superius. Nam sic ad ista verba perventum est: Audite me, inquit, Jacob, et Israel quem ego vocabo. Ego sum primus, et ego sum in aeternum; et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelum. Vocabo illos, et astabunt simul; convenient etiam universi, et audient. Quis illis nuntiavit haec? Diligens te feci voluntatem tuam super Babylonia, ut tollatur semen Chaldaeorum. Ego locutus sum, ego vocavi; adduxi illum, et prosperam viam ejus feci. Convenite ad me, et audite ista. Nec enim ab initio in obscuro locutus sum: cum fiebant, ibi eram; et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isai. XLVIII, 12-16). Quid hoc apertius? Nec sic a Patre et Spiritu sancto missus est, ut se ipse non miserit: sicut a Patre ostenditur traditus, ubi legitur, Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32); alio autem loco de ipso Filio dicitur, Qui me dilexit, et tradidit seipsum pro me (Galat. II, 20). Quomodo autem non facit voluntatem suam, qui dixit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21): et cum ei dictum esset, Si vis, potes me mundare; respondit, Volo, mundare; et ad verbum continuo factum est quod velle se dixit (Matth. VIII, 2, 3)? Sicut autem Filius facit voluntatem Patris, sic et Pater facit voluntatem Filii. Nam Filius dicit: Pater, volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24). Non dixit, Peto, vel, Rogo; sed, volo: ut isto volente faceret ille, sicut illo volente faciebat iste: et non alia ille, alia iste; sed quae ille, haec etiam iste. Quaecumque enim Pater facit, haec et Filius similiter facit (Id. V, 19). Verba sunt ipsius, verba veritatis sunt, falsa esse non possunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal