CAPUT XVII.
1. Dicis in persona Spiritus sancti non posse suscipi quod de Filio dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Et hoc ideo dicis, ut quibus potueris persuadeas, quod vobis male persuasum est, Spiritum sanctum non esse creatorem: quasi legeris, Omnia per ipsum facta sunt sine Spiritu sancto; aut, Omnia per neminem facta sunt, nisi per ipsum. Quanquam si et tale aliquid legeres, sic Spiritum sanctum ab hac operatione, qua constituta est creatura, credere non deberemus exclusum; sicut Filius non excluditur ab ea scientia de qua dictum est, Quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Si autem quia non est nominatus, quod etiam per illum facta sit creatura, quando de Filio dictum est, Omnia per ipsum facta sunt; ideo putas Dei Spiritum non esse creatorem: procul dubio, nec in ejus nomine poteris baptizatos dicere, quibus ait Petrus, Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi (Act. II, 38); quia non ait, Et Spiritus sancti: nec in Patris nomine, quia nec ipse ibi est nominatus. Si autem etiam non nominatis Patre et Spiritu sancto, in nomine Jesu Christi jussi sunt baptizari; et tamen intelliguntur non baptizati nisi in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: cur non sic audis de Filio Dei, Omnia per ipsum facta sunt; ut et non nominatum intelligas ibi etiam Spiritum sanctum?
2. Nam quid excellentius in creaturis quam virtutes coelorum? Scriptum est autem: Verbo Domini coeli firmati sunt; et Spiritu oris ejus, omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Dixeras nempe non me talia reperire in Scripturis divinis, quibus Spiritum sanctum aequalem asseram Filio. Ecce reperi ubi etiam major possit videri, nisi revocet pietas, quae illum veraciter confitetur aequalem. Nam utique majus aliquid sunt virtutes coelorum, quae firmatae sunt Spiritu oris Domini, i3d est Spiritu sancto, quam coeli, qui firmati sunt Verbo Domini, hoc est, unigentio Filio. Sed si consulas veritatem, res utraque ab utroque firmata est; et id quod de uno dicitur et de altero tacetur, de utroque intelligitur. Quid est autem inconsideratius, quam negare esse creatorem Spiritum Dei, cum Domino dicatur: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur: emittes Spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae (Psal. CIII, 29, 30). Nisi forte minus idoneus erat Spiritus sanctus creandis rebus quae fuerant defecturae, cum sit idoneus creandis quae sunt sine fine mansurae. Paulo ante dixi: Quid est excellentius in creaturis quam virtutes coelorum? Quid dicam de carne Creatoris? Quandoquidem Creator ipse per quem facta sunt omnia, Panis, inquit, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita (Joan. VI, 52). Quid ergo? Mundus per Filium factus est, et creator est Filius: caro ejus quae data est pro mundi vita, per Spiritum sanctum facta est, et non est creator Spiritus sanctus? Cum enim virgo Maria dixisset angelo promittenti ei filium, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? respondit angelus, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34, 35). Hic tu, quod in consequentibus quodam loco tuae prosecutionis adverti, asserere conabaris Spiritum sanctum praecessisse, ut mundaret et sanctificaret virginem Mariam; ac deinde veniret Virtus Altissimi, hoc est Sapientia Dei, quod est Christus (I Cor. 1, 24); et ipsa, sicut scriptum est, aedificaret sibi domun (Prov. IX, 1), hoc est, ipsa sibi crearet carnem, non Spiritus sanctus. Quid est ergo quod ait sanctum Evangelium, Inventa est in utero habens de Spiritu sancto (Matth. I, 18)? Nempe obstructum est os loquentium iniqua (Psal. LXII, 12). Si ergo cogitas os veraciter aperire, non solum Filium, verum etiam Spiritum sanctum creatorem carnis Filii confitere.
3. An forte dicturus es, ea facta esse per Spiritum sanctum quae commemoravi, id est, quod omnis virtus coelorum per eum firmata sit, quod per eum creabuntur homines denuo, qui primo ita creantur ut convertantur in pulverem suum; quod ipse carnem operatus est Christi (nam de anima nolo aliquid dicere, cujus difficillima quaestio est); et si quid aliud per Spiritum sanctum creatum potuerit inveniri: non tamen omnia, sicut per unigenitum Filium, de quo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt? Si hoc dicis, non times ne tibi dicatur, eo potiorem esse Spiritum sanctum Filio, quod elegit sibi meliora quae faceret, nec facere inferiora dignatus est? Sed quis hoc sapit, nisi qui desipit? Facta sunt ergo cuncta per Filium; absit, ut Spiritu sancto ab hoc opere separato: sicut de illis magnis operibus dictum est, Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 11); nec tamen ab hac operatione Filius separatur.
4. Magnum sane aliquid tibi dicere videris, quia dicis: Filius erat in principio antequam aliquid esset; Pater vero, ante principium. Ubi legisti, ut haec crederes? Unde praesumpsisti ut haec diceres, ubi nec auctoritas ulla, nec ratio est? Quid est enim ante principium, quandoquidem quidquid ante esset, hoc esset principium? Si ergo Pater ante principium est, ante seipsum est; quia et ipse principium est. Quid est autem, In principio erat Verbum (Joan. I, 1); nisi, In Patre erat Filius? Et ipse Filius interrogatus a Judaeis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Id. VIII, 25). Pater ergo principium non de principio; Filius principium de principio: sed utrumque simul, non duo, sed unum principium; sicut Pater Deus et Filius Deus, ambo autem simul non duo dii, sed unus Deus. Nec Spiritum sanctum ab utroque procedentem negabo esse principium: sed haec tria simul sicut unum Deum, ita unum dico esse principium.