CAPUT XVI.

1. Quando autem a me audisti propter Judaeos, humilitatis, non veritatis gratia, dixisse Filium quod Deus ejus sit Pater ejus? Hoc a me ita nunquam audire potuisti, sicut nunquam dixi: sed plane dixi, propter formam servi dictum esse. Sicut autem ipsa forma servi vera, non falsa est; ita Patrem suum esse etiam propter illam Deum suum, veraciter dixit, non humiliter finxit. Quis enim est humilitatis, fructus ubi detrimentum est veritatis? Tu autem istam certissimam veritatem ita es refutare conatus, ut diceres ideo verba ipsa, quibus ait Dominus, Deum meum et Deum vestrum, ad formam servi non pertinere, quia eis verbis post resurrectionem usus est Dominus, quasi formam servi resurrectione consumpserit, ac non potius in melius commutaverit: quasi non qui mortuus est, ipse etiam resurrexerit; quasi non forma quae occisa est, ipsa revixerit; quasi non ipsa in coelum levata sit, in ipsa Dei Filius sedeat ad dexteram Patris, in ipsa venturus sit ad vivos et mortuos judicandos. Nonne clarissima contestatio est Angelorum dicentium, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Cur ergo post resurrectionem non diceret, Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum (Joan. XX, 17); quando in eadem forma fuerat ascensurus, propter quam ex tempore Deus est ejus, qui sine tempore Pater est ejus? Propter quam formam non solum post resurrectionem, verum etiam post judicium subjectus erit ei, qui illi subjecit omnia (I Cor. XV, 28). Quotquot ergo testimonia posuisti, quibus probares dictum esse Deum Christi, eum qui Pater est Christi, discutere quemadmodum dicta sint, superfluum judico: sed a te frustra commemorata esse, puto quod nec tu debeas dubitare.

2. Jam vero illud ubi Dominus in eadem carne quam resuscitaverat constitutus, et eumdem hominem gerens, ait ad discipulos suos, Data est mihi omnis  potestas in coelo et in terra: euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis (Matth. XXVIII, 18-20): utquid commemoraveris, et quid inde probare volueris, prorsus nescio. Numquid enim ait, Data est mihi a Deo meo potestas? Quod si dixisset, propter ipsam humanam formam dictum fuisse ambigi non deberet. Quia vero non dixit; quid isto testimonio volueris agere, non intelligo. Imo intelligo te id egisse, ut abundantius loquereris. Si enim tanquam Deo data est haec potestas, nascenti eam Pater dedit, non indigenti; quia gignendo dedit, non augendo. Si vero tanquam homini data est haec potestas, quid habet quaestionis? An forte nos admonere voluisti, quod baptizari Dominus jusserit gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti? Ubi audis unum nomen, et unam non vis intelligere deitatem.

3. Quod autem dicis, et ante incarnationem Christi, Patrem dictum esse Deum ejus, quoniam scriptum est, Unxit te, Deus, Deus tuus; longe antequam Christus venisset in carne: itane non intelligis in prophetia esse praedictum, tanquam fuerit factum quod erat futurum? Annon sic in prophetia ait ipse Dominus, Foderunt manus meas et pedes (Psal. XXI, 18); et caeterea quibus passionem suam tanto ante praenuntiavit, et quod futurum fuerat, tanquam jam factum esset expressit? Dictum est ergo in prophetia rerum futurarum, tanquam locutione rerum praeteritarum, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis: participes ejus significans, qui futuri fuerant servi ejus, socii ejus, amici ejus, fratres ejus, membra ejus. Praedictum est ergo quod futurum erat, ut ungeret Deus Christi hominem Christum: qui tamen sic factus est homo, ut maneret Deus. Ungeret autem, non visibili et corporali oleo, sed Spiritu sancto, quem Scriptura nomine olei exsultationis, figurata, ut solet, locutione significat. Dixit autem, Unxit; non dixit, Uncturus est: quia in praedestinatione jam factum erat, quod suo tempore futurum erat. Ubi tu timens ne Spiritus sanctus, quo unctus est Christus, major videatur esse quam Christus, quia revera major est homine Christo; qui enim sanctificat, eo qui sanctificatur est major: hoc ergo timens, voluisti oleo exsultationis eam laetitiam significatam videri, qua Filius exsultavit cum Patre, quando est condita creatura. Et commemorasti, ut soles, testimonia causae tuae non necessaria, de laetitia Patris et Filii. Sed quid facturus es? quo iturus? Quomodo id quod est luce clarius, aut negaturus, aut in aliud quodcumque versurus es, cum recitatur tibi quod beatus Petrus in Apostolorum Actibus dixit: Hunc Jesum a Nazareth, quem unxit Deus Spiritu sancto (Act. X, 38). Ecce quod prophetabatur, quando dictum est, Unxit te Deus, Deus tuus oleo exsultationis, vel, oleo laetitiae, prae participibus tuis. Deus enim cui dictum est in eodem Psalmo, Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis, virga regni tui: dilexisti justitiam, et odio habuisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus  tuus (Psal. XLIV, 7, 8): a Deo Patre unctus est Filius, qui sic homo factus est ut maneret Deus, qua unctione plenus erat, id est, Spiritu sancto. Propter quod de illo scriptum est: Jesus autem plenus Spiritu sancto, reversus est a Jordane (Luc. IV, 1).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal