CAPUT XVII.

Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet, Ita autem fundata sunt ejusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo unquam aut moveri aut concuti possint; Augustinus dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? Fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat? Istam dico terram lucidam et beatam quam dicit.

FEL. dixit: Quomodo scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat invisibilis et coinquinabilis et incomposita? Ego ita intelligo: In principio fecit Deus coelum et terram, et terra erat: quasi duae terrae mihi videntur esse, secundum quod Manichaeus dicit duo regna.

AUG. dixit: Quia Scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam, et ostendere tibi, sine blasphemia esse illud scriptum, et cum veritate et non secundum Manichaeum; ut deinde tu vel in secundis mihi respondeas quod interrogavi.

FEL. dixit: Respondeo.

AUG. dixit: Quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram; breviter complexa est Scriptura quid fecerit Deus. Deinde quia nondum apparebat haec terra quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram fecerat Deus, secuta Scriptura exposuit, qualis terra erat de qua dixerat, In principio fecit Deus coelum et terram: tanquam cum audissemus, In principio fecit Deus coelum et terram, quaereremus, qualem terram, subjecit et ait, Terra autem, id est, illa quam fecerat Deus, invisibilis erat et incomposita (Gen. I, 1, 2). Non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. Tu itaque responde nunc mihi quod breviter interrogavi: Terra ista lucida et beata quam dicit Manichaeus, supra quam fundata erant regna Dei, ab ipso Deo facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat? Unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiversatione responde.

FEL. dixit: Ipsa se scriptura interpretatur.

AUG. dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram vel genuit Deus, vel fecit, vel coaeterna illi erat, aperi ad locum quem nosti, et lege mihi.

FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera.

AUG. dixit: Credo ergo, quia si qua est illa scriptura, meministi quid ibi dixerit. Itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam: et si dixero quia non sic habet, convinces me. Si autem sic cognovero, secundum hoc disputo quod tu ipse responderis. Dic ergo an fecerit terram istam Deus, an genuerit, an coaeterna illi fuerit: qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis.

FEL. dixit: Quia modo Sanctitas tua interpretata est Scripturam tuam, quomodo voluisti et acceptavi, et tu sic mihi accepta quidquid dixero.

AUG. dixit: Interim quod interrogavi, si nihil me contra moverit accepto: si autem aliquid moverit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum respondeas.

FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.

AUG. dixit: Quia prius est ut mihi ad id quod interrogavi respondeas, tamen feci etiam ut tibi prior respondeam: forte non te movit, ideo non respondisti, forte et me non movebit, cum responderis. Responde ergo ad quod interrogavi.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal