CAPUT XVI.

FEL. dixit: Arbitros non habeo. Et adjecit: Legatur caput illius. Et cum legeretur, et ventum esset ad locum ubi scriptum habet eadem epistola, Pax Dei invisibilis et veritatis notitia sit cum fratribus suis et charissimis, qui mandatis coelestibus credunt pariter atque deserviunt: sed et dextera luminis tueatur et eripiat vos ab omni incursione maligna, et a laqueo mundi; pietas vero Spiritus sancti intima vestri pectoris adaperiat, ut ipsis oculis videatis vestras animas; Felix dixit: Da scripturam quae ista redarguat.

AUG. dixit: Adhuc nihil mali audivimus, nisi quod ausus est Manichaeus apostolum Christi se nominare. Nam ea quae dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent, et ad ovinam pellem, quibus eis prius dicit verba bona, ut possit introducere mala. Sed quid velit per haec verba introducere, videamus. Si enim aliquid mali introduxerit, et ista verba mala erunt et seductoria: si autem aliquid boni in posterioribus et veri dixerit, necessitate comprehendemus . Permitte ergo legantur sequentia.

FEL. dixit: Si ergo asseris quia in primo bona ponuntur, et postea mala immittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris?

AUG. dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi, nec mala. Nihil mali adhuc audivimus, dixi: non dixi, Jam aliquid boni audivimus. Malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. Verba vero quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. Permitte ergo ut sequentia legantur: quare times?

FEL. dixit: Non timeo.

AUG. dixit: Permitte ergo ut legantur.

FEL. dixit: Legantur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal