CAPUT XIX.
AUG. dixit: Legamus ergo sequentia, videamus si Deus iste qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo unquam moveri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat ut neminem timeret, cujus regna sic fundata erant, ut a nullo aut moveri aut concuti possent. Et legit sequentia: Juxta unam vero partem ac latus illustris illius ac sanctae terrae. Et cum legeret interrogavit: Quod latus? dextrum, an sinistrum?
FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam, et exponere quod ibi non est: ipsa sibi interpres est; ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.
AUG. dixit: Legatur hoc ergo quod sequitur. Et cum legeret, et ventum esset ad locum ubi habet, Lucis vero beatissimae Pater, sciens labem magnam ac vastitatem quae ex tenebris surgeret, adversus sua sancta impendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et virtute potens numen opponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua exstincta perpetua quies lucis incolis pararetur; Augustinus dixit: Nunc jam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic quid ista gens tenebrarum, quam videtur Deus timuisse, ne magna labes et vastitas ex tenebris in regna ejus irruerent, nocere poterat Deo; maxime cujus regna superius dixit ita fundata, ut a nullo unquam moveri aut concuti possent. Quid ergo illi factura erat gens ista? Poterat ei nocere, an non poterat? Responde unum e duobus.
FEL. dixit: Ego respondeo: Si nihil contra Deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum; pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis hujus? cujus est iste laqueus et mors? Si adversarius nullus contra Deum est, utquid baptizati sumus? Utquid Eucharistia, utquid Christianitas, si contra Deum nihil est?
AUG. dixit: Quia video te nolle respondere ad id quod te interrogo, et te interrogare ut tibi respondeam; et hoc non recuso: dum tamen memineris quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. Sed quia me interrogasti, audi quod interrogasti. Nos quidem dicimus liberatorem Christum venisse, et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia Dei geniti, sed per ejus Verbum facti a Deo. Multum autem interest inter natum de substantia Dei, et factum a Deo quod non est de substantia Dei. Quidquid ergo fecit Deus, potest esse mutabile; ipse autem Deus non est mutabilis: quia non possunt aequari opera artifici et conditori. Tu autem qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et Pater qui generavit ibi lucis filios, et aer, et ipsa terra, et ipsi filii una substantia sunt, et aequalia sunt omnia; oportet ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. Si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis: si autem non poterat, nulla causa erat quare praelium agitaret, et illud numen quod dicit, huc mitteret.
FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.
AUG. dixit: Quando? Cras intermissus sufficit?