S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE CONTINENTIA LIBER UNUS .

Explicat versiculos duos Psalmi 140: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea: ne declines cor meum in verba maligna, ad excusandas excusationes in peccatis. Captoque inde sermonis argumento docet Continentiae virtutem pro suo officio coercendas habere libidines et corporis et animi, atque universim delectationibus concupiscentiae, quae delectationi sapientiae adversantur, cohibendis invigilare. Jubet ne de propriis viribus confidamus pugnantes contra concupiscentiam, quae per legem quidem cognoscitur, sed non vincitur nisi per gratiam. Superbos reprehendit excusationes varias in peccatis afferentes: quo in genere iniquiores Manichaeos, qui peccata sua in mali naturam in se ipsis insitam referebant, operosius refellit, et locum Apostoli ad Galat. V, 17, Caro enim concupiscit adversus spiritum, etc., quo demonstratas duas boni et mali naturas volebant, perperam ab iis haereticis intellectum esse ex apostolo eodem evincit.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal