CAPUT III.
6. Continentiae pugna contra libidines quamdiu sumus in hac vita. Pugna interna concupiscentiarum non experta nisi bellatoribus virtutum. Concupiscentia per legem cognoscitur, nonnisi per gratiam vincitur. Pugnandum ne peccati concupiscentia regnet. Opera carnis mortificanda. Sed aliud est bene pugnare, quod nunc est, quando mortis contentioni resistitur ; aliud adversarium non habere, quod tunc erit, quando mors novissima inimica destruetur (I Cor. XV, 55, 26). Nam et ipsa continentia cum frenat cohibetque libidines, simul et appetit bonum ad cujus immortalitatem tendimus, et respuit malum cum quo in hac mortalitate contendimus. Illius quippe amatrix et spectatrix , hujus vero et hostis et testis est; et decus appetens, et dedecus fugiens. Non utique in cupiditatibus frenandis continentia laboraret, si nihil nos contra quod decet liberet , si nihil nostrae bonae voluntati ex mala concupiscentia repugnaret. Clamat Apostolus: Scio, inquit, quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Velle enim adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Nunc enim fieri bonum potest, ut malae concupiscentiae non consentiatur; perficietur autem bonum, quando ipsa mala concupiscentia finietur. Itemque idem doctor Gentium clamat: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae (Rom. VII, 18, 22, 23).
7. Hanc pugnam non experiuntur in semetipsis nisi bellatores virtutum debellatoresque vitiorum: nec expugnat concupiscentiae malum, nisi continentiae bonum. Sunt autem qui legem Dei omnino nescientes, malas concupiscentias nec in hostibus deputant, eisque miserabili caecitate servientes, insuper etiam beatos se putant, satiando eas potius quam domando. Qui vero per legem cognoverunt eas (Per legem enim cognitio peccati [Id. III, 20]; et, Concupiscentiam, inquit, nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces, [Id. VII, 7]), et earum tamen oppugnatione vincuntur, quia sub lege vivunt, qua jubetur quod bonum est, non et datur; non vivunt sub gratia, quae dat per Spiritum sanctum quod per legem jubetur: his ideo subintravit lex, ut in eis abundaret delictum (Id. V, 20). Auxit prohibitio concupiscentiam, eamque fecit invictam; ut accederet praevaricatio, quae sine lege non fuit, etiamsi peccatum fuit . Ubi enim non est lex, nec praevaricatio (Id. IV, 15). Ita lex gratia non juvante, prohibens peccatum, virtus est insuper facta peccati: unde ait Apostolus, Virtus peccati lex (I Cor. XV, 56). Nec mirandum est quod humana infirmitas etiam de lege bona vires malo addidit, dum ad ipsam legem faciendam de suis viribus fidit. Ignorans quippe Dei justitiam, quam dat infirmo, et suam volens constituere, qua caret infirmus, justitiae Dei non est subjectus, reprobus et superbus (Rom. X, 3). Si autem lex factum praevaricatorem, tanquam ad hoc gravius vulneratum ut desideret medicum, tanquam paedagogus perducit ad gratiam; contra suavitatem noxiam qua vincebat concupiscentia, Dominus dat suavitatem beneficam qua delectet amplius continentia, et terra nostra dat fructum suum (Psal. LXXXIV, 13), quo pascitur miles, qui debellat Deo juvante peccatum.
8. Tales milites apostolica tuba isto sonitu accendit in praelium: Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus; neque exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo tanquam ex mortuis viventes, et membra vestra arma justitiae Deo. Peccatum enim vobis non dominabitur. Non enim estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 12-14). Et alio loco: Ergo, inquit, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Id. VIII, 12-14). Id ergo nunc agitur, quamdiu est mortalis haec vita nostra sub gratia, ne peccatum, id est, concupiscentia peccati (hanc enim hoc loco peccati nomine appellat), regnet in nostro mortali corpore. Tunc autem regnare ostenditur, si desideriis ejus obeditur. Est ergo in nobis peccati concupiscentia, quae non est permittenda regnare: sunt ejus desideria, quibus non est obediendum, ne obedientibus regnet. Propter quod membra nostra non sibi usurpet concupiscentia, sed sibi vindicet continentia; ut sint arma justitiae Deo, ne sint iniquitatis arma peccato: sic enim nobis peccatum non dominabitur. Non enim sumus sub lege, bonum quidem jubente, non tamen dante: sed sumus sub gratia, quae id quod lex jubet faciens nos amare, potest liberis imperare.
9. Itemque cum hortatur ut non secundum carnem vivamus, ne moriamur, sed spiritu facta carnis mortificemus, ut vivamus; tuba utique quae canit, bellum in quo versamur ostendit, et ut acriter dimicemus et hostes nostros mortificemus, ne ab eis mortificemur, accendit. Qui sint vero isti hostes, satis evidenter expressit. Quos enim a nobis voluit mortificari, ipsi sunt, scilicet opera carnis. Sic enim ait: Si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Et ista quae sint ut sciamus, eumdem itidem audiamus ad Galatas scribentem et dicentem: Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ipsum enim etiam ibi bellum, ut haec diceret ostendebat, et ad hos hostes mortificandos eadem coelesti et spirituali tuba Christi milites excitabat. Supra enim dixerat: Dico autem, spiritu ambulate, et desideria carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis. Quod si spiritu ducimini, non estis sub lege. Ergo sub gratia constitutos vult istum adversus opera carnis habere conflictum. Et haec opera carnis ut demonstraret, adjunxit quae supra commemoravi: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, et caetera, sive quae commemoravit, sive quae intelligenda commonuit, maxime adjiciens, et his similia. Denique in hoc praelio adversus carnalem quodam modo exercitum velut aliam producens aciem spiritualem: Fructus autem spiritus est, inquit, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia: adversus hujusmodi non est lex. Non ait, adversus haec; ne sola esse putarentur: quamvis et si hoc diceret, omnia deberemus intelligere, quae ejusdem generis bona cogitare possemus: sed ait, adversus hujusmodi; et haec scilicet et quaecumque similia. Verumtamen quod in eis bonis quae commemoravit, ultimo loco posuit continentiam, de qua nunc disputare suscepimus, et propter quam multa jam diximus, praecipue voluit eam nostris mentibus inhaerere. Ipsa quippe in hoc bello valet plurimum, in quo adversus carnem spiritus concupiscit; quoniam ipsas carnis concupiscentias quodam modo crucifigit. Unde cum haec dixisset Apostolus, continuo subjecit, Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis (Galat. V, 16-24). Haec est actio continentiae: sic opera carnis mortificantur. Mortificant vero eos, quos deficientes a continentia ad consensionem perpetrandorum talium operum trahit concupiscentia.