CAPUT IV.
10. Ut continentia servari possit, cavenda praesumptio de propriis viribus. Vivere secundum hominem, et vivere secundum carnem, idem est. Ut autem a continentia non deficiamus, adversus illas praecipue diabolicarum suggestionum insidias vigilare debemus, ne de nostris viribus praesumamus. Maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII, 5). Et quis est iste, nisi homo ? Non potest ergo veraciter dicere non se spem ponere in homine, qui eam ponit in se. Nam et hoc secundum hominem vivere, quid est nisi secundum carnem vivere? Audiat ergo qui tali suggestione tentatur, et si ullus ei christianus sensus est, contremiscat: audiat, inquam, Si secundum carnem vixeritis, moriemini.
11. Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum hominem, aliud secundum carnem vivere: quia homo videlicet rationalis creatura est, et in eo rationalis est animus, quo distat a pecore; caro autem est infima et terrena pars hominis, et ideo secundum eam vivere vitiosum est: propter quod ille qui secundum hominem vivit, non utique secundum carnem, sed potius secundum eam partem hominis vivit qua homo est, hoc est, secundum spiritum mentis, quo pecoribus praeeminet. Verum haec disputatio valet fortassis aliquid in scholis philosophorum: nos autem ut intelligamus Apostolum Christi, libri christiani quemadmodum loqui soleant, debemus advertere. Fides certe omnium nostrum est, quibus Christus vivere est , hominem a Verbo Dei assumptum, non utique sine anima rationali, sicut quidam haeretici volunt; et tamen legimus, Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Quid hic caro intelligenda est, nisi homo? Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6); quid potest intelligi, nisi, omnis homo? Ad te omnis caro veniet (Psal. LXIV, 3); quid est, nisi, omnis homo? Dedisti ei potestatem omnis carnis (Joan. XVII, 2); quid est, nisi, omnis hominis? Ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Rom. III, 20); quid est, nisi, nullus justificabitur homo? Quod idem apostolus alibi exprimens manifestius, Non, inquit, justificabitur homo ex operibus legis (Galat. II, 16). Corinthios quoque increpat dicens: Nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis (I Cor. III, 3)? Cum carnales eos dixisset, non ait, secundum carnem ambulatis; sed, secundum hominem: quia et hoc quid voluit intelligi, nisi, secundum carnem? Nam utique si culpabiliter quidem secundum carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur, id est, viveretur, non exprobrans diceret, secundum hominem ambulatis. Agnoscat homo opprobrium , mutet propositum, vitet interitum. Audi, homo; noli ambulare secundum hominem, sed secundum eum qui fecit hominem: ab eo qui fecit te, noli deficere nec ad te. Homo enim dicebat, qui tamen non secundum hominem vivebat: Non quia idonei sumus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobismetipsis; sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5). Vide si secundum hominem vivebat, qui veraciter ista dicebat. Admonens ergo Apostolus hominem, ne vivat secundum hominem, hominem Deo reddit. Qui autem non vivit secundum hominem, sed secundum Deum, profecto non vivit etiam secundum seipsum; quia homo est et ipse. Sed ideo dicitur etiam secundum carnem vivere, cum ita vivit; quia et carne sola nominata intelligitur homo, quod jam ostendimus: sicut sola anima nominata intelligitur homo; unde dictum est, Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit (Rom. XIII, 1), id est, omnis homo; et, Septuaginta quinque animae descenderunt in Aegyptum cum Jacob (Gen. XLVI, 27), id est, septuaginta quinque homines. Noli ergo vivere secundum te ipsum, o homo: inde perieras, sed quaesitus es. Noli, inquam, vivere secundum te ipsum: inde perieras, et inventus es . Noli carnis accusare naturam, quando audis, Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Sic enim dici potuit, et verissime potuit, Si secundum vos vixeritis, moriemini. Nam diabolus non habet carnem, et tamen quia secundum se ipsum vivere voluit, in veritate non stetit. Quid ergo mirum si secundum se ipsum vivens, cum loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII, 44)? quod verum de illo Veritas dixit.