CAPUT XIV.

30. Fidem sine operibus non salvare. Vitia carnis constanter debellanda. In continentiae praelio vires et victoria referenda in Deum. Cum autem mala illa commemorasset, adjunxit atque ait: Propter quae venit ira Dei in filios infidelitatis. Utique salubriter terruit, ne putarent fideles propter solam fidem suam, etiamsi in his malis viverent, se posse salvari; apostolo Jacobo contra istum sensum voce manifestissima reclamante ac dicente, Si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides salvare eum (Jacobi II, 14)? Unde et hic Doctor Gentium propter illa mala venire iram Dei dixit in filios infidelitatis. Cum autem dicit, In quibus et vos aliquando ambulastis, cum viveretis in illis; satis ostendit quod in illis jam non viverent. His quippe mortui erant, ut eorum vita in Deo cum Christo esset abscondita. Cum ergo jam in illis non viverent, mortificare jam talia jubebantur. Ipsis quippe in eisdem non viventibus illa vivebant; sicut paulo ante jam ostendi: et membra dicebantur ipsorum, ea videlicet vitia quae in membris habitabant ipsorum,  modo locutionis  per id quod continet id quod continetur; sicut dicitur, Totum forum inde loquitur, cum homines loquantur qui sunt in foro. Ipso locutionis modo in Psalmo canitur, Omnis terra adoret te (Psal. LXV, 4); id est, omnes homines qui sunt in terra.

31. Nunc autem deponite, inquit, et vos universa (Coloss. III, 1-8); et commemorat plura ejusmodi mala. Sed quid est, quod ei non sufficit dicere, Deponite vos universa; sed addita conjunctione dixit, et vos? Nisi ne propterea se putarent haec mala facere, atque impune in eis vivere, quia fides eorum liberaret eos ab ira, quae venit in filios infidelitatis ista facientes, et in his sine fide viventes. Deponite, inquit, et vos illa mala propter quae venit ira Dei in filios infidelitatis; nec vobis eorum impunitatem propter fidei meritum promittatis. Non autem diceret, Deponite, eis qui jam deposuerant ex ea parte qua talibus vitiis non consentiebant, nec sua membra eis arma peccati dabant, nisi quia in hoc facto est, et in hac adhuc operatione versatur, quamdiu mortales sumus, vita sanctorum. Dum enim spiritus concupiscit adversus carnem, haec magna intentione res agitur , delectationibus pravis, libidinibus immundis, motibus carnalibus atque turpibus, suavitate sanctitatis, amore castitatis, spirituali vigore, et continentiae decore resistitur: sic deponuntur ab eis qui mortui sunt eis, nec consentiendo vivunt in eis. Sic, inquam, deponuntur, dum continuata continentia, ne resurgant, premuntur. Quisquis quasi securus ab hac eorum depositione cessaverit, illico in arcem mentis prosilient,  eamque inde ipsa deponent , atque in suam redigent servitutem, turpiter deformiterque captivam. Tunc regnabit peccatum in hominis mortali corpore ad obediendum desideriis ejus; tunc sua membra exhibebit arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12), et erunt novissima illius pejora prioribus (Matth. XII, 45). Multo est enim tolerabilius certamen hujusmodi non coepisse, quam coeptum reliquisse conflictum, et factum ex bono praeliatore vel etiam ex victore captivum. Unde Dominus non ait, Qui coeperit; sed, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Id. X, 22).

32. Sive autem ne vincamur acriter confligentes, sive aliquoties vel etiam insperata vel inopinata facilitate vincentes, ei qui nobis dat continentiam demus gloriam. Meminerimus quemdam justum dixisse in abundantia sua, Non movebor in aeternum; demonstratumque illi esse quam temere hoc dixerit, tanquam suis viribus tribuens, quod ei de super praestabatur. Hoc autem ipso confitente didicimus: mox enim adjunxit, Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem; avertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus (Psal. XXIX, 7, 8). Per medicinalem providentiam paululum desertus est a rectore, ne per exitialem superbiam desereret ipse rectorem. Sive ergo hic, ubi cum vitiis nostris domandis minuendisque confligimus; sive ibi, quod in fine futurum est, ubi omni hoste, quia omni peste  carebimus; id nobiscum salubriter agitur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal