CAPUT II.

3. Os cordis, quo consensus tanquam verbum interius exprimitur. Cordis continentia nomine oris commendata a Christo. Continentiam cordis interdum violari non violato corpore. Continentia cordis retenta non peccari contra continentiam corporis. Denique ut apertius os interius, quod per illa verba significavit, ostenderet, cum dixisset, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium continentiae circum labia mea; continuo subdidit, Ne declines cor meum in verba maligna (Psal. CXL, 3, 4). Declinatio cordis quid est, nisi consensio? Nondum enim dixit, quisquis in corde occurrentibus suggestionibus quorumque visorum nulla cordis declinatione consensit. Si autem consensit, jam corde dixit, etiamsi ore non sonuit: etiamsi manu vel qualibet corporis parte non fecit, fecit tamen quod cogitatione faciendum sibi esse jam statuit; divinis legibus reus, quamvis humanis sensibus absconditus; verbo in corde dicto, nullo facto per corpus admisso. Nequaquam vero membrum foris movisset in facto, cujus facti initium non intus praecessisset in verbo. Neque enim mendaciter scriptum est, initium omnis operis, verbum. Multa quippe homines faciunt ore clauso, quieta lingua, voce frenata: sed tamen nihil agunt corporis opere, quod non prius  dixerint corde. Ac per hoc quoniam multa sunt peccata in interioribus dictis, quae non sunt in exterioribus factis; nulla sunt autem in exterioribus factis, quae non praecedant in interioribus dictis : erit ab utrisque puritas innocentiae, si circum interiora labia ponatur ostium continentiae.

4. Propter quod etiam ipse ore proprio Dominus ait: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt (Matth. XXIII, 26). Itemque alio loco cum Judaeorum stultiloquia refutaret, quia calumniabantur discipulis ejus non lotis manibus manducantibus: Non quod intrat in os, inquit, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Quae sententia si tota de ore corporis accipiatur, absurda est. Neque enim quem non coinquinat cibus, coinquinat vomitus. Cibus quippe in os intrat, vomitus ex ore procedit. Sed procul dubio priora verba pertinent ad os carnis, ubi ait, Non quod intrat in os, coinquinat hominem; posteriora vero ad os cordis, ubi ait, sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Denique cum ab illo apostolus Petrus expositionem velut parabolae hujus exquireret, ille respondit: Adhuc et vos sine intellectu estis? non intelligitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Hic certe in quod intrat cibus, os carnis agnoscimus. In his vero quae adjungit, ut agnosceremus os cordis, non sequeretur nostri tarditas cordis, nisi et cum tardis ambulare Veritas dignaretur. Ait enim, Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt; tanquam diceret, Cum audis de ore, de corde intellige. Utrumque dico; sed alterum ex altero expono. Habet os interius homo interior, et hoc discernit auris interior: de hoc ore quae procedunt, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. Deinde jam relicto oris nomine, quod potest et de corpore intelligi, apertius quid dicat ostendit: De corde enim exeunt, inquit, cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae: haec sunt quae coinquinant hominem (Id. XV, 11-20). Nihil est certe istorum malorum, quae perpetrari etiam membris corporis possunt, quod cogitatio non antecedat mala, et coinquinet hominem, etiamsi aliquid impediat ne subsequantur opera flagitiosa et facinorosa membrorum. Si enim quia potestas non datur , vacat manus ab hominis interfectione, numquid ideo mundum est ab scelere cor homicidae? Aut si rem subripere alienam, non ut quis vult potest, numquid ideo in ipsa voluntate fur non est? Aut si casta est, quam vult adulterare non castus, ideo eam non est in corde moechatus? Aut si meretrix non inveniatur in fornice, ideo qui eam quaerit, non fornicatur in mente? Aut si cupienti per mendacium laedere proximum, tempus vel locus desit, ideo falsum testimonium non ore interiore jam dixit? Aut si quisquam homines timens, non audeat lingua carnis sonare blasphemiam, ideo non est hujus criminis reus, qui dicit in corde suo, Non est Deus (Psal.  XIII, 1)? Ita caetera mala facta hominum, quae nullus agit corporis motus, quae nescit ullus corporis sensus, reos suos occultos habent; quos etiam solus inquinat in cogitatione consensus, id est, oris interioris verbum malignum. In quod timens ille declinari cor suum, ostium continentiae circum labia oris hujus poni poscit a Domino, quod contineat cor, ne declinetur in verba maligna: contineat autem, non sinendo cogitationem procedere in consensionem; sic enim secundum praeceptum apostolicum, non regnat peccatum in nostro mortali corpore, neque exhibemus membra nostra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13). A quo praecepto implendo utique alieni sunt, qui ob hoc ad peccandum membra non movent, quia potestas nulla permittitur: quae si adsit, protinus ex membrorum velut armorum motibus, quis in eis intus regnet, ostendunt. Proinde quantum in ipsis est, membra sua exhibent arma iniquitatis peccato; quia hoc volunt, quod propterea non exhibent, quia non possunt.

5. Ac per hoc illa quae genitalibus membris pudicitia refrenatis, solet maxime ac proprie continentia nominari, nulla transgressione violatur, si superior continentia, de qua jamdiu loquimur, in corde servetur. Propterea Dominus cum dixisset, De corde enim exeunt cogitationes malae; deinde quid pertineat ad cogitationes malas secutus adjunxit, homicidia, adulteria, et caetera. Nec dixit omnia; sed quibusdam exempli gratia nominatis et alia intelligenda commonuit. Quorum nihil est quod fieri possit, si mala cogitatio non praecesserit, qua intus instituitur  quod foris agitur; et ex ore cordis procedens, jam coinquinat hominem, etiamsi nulla facultate permissa foris per membra corporis non agatur. Posito igitur ostio continentiae in ore cordis, unde cuncta exeunt quae coinquinant hominem, si nil tale inde permittatur exire, sequitur munditia qua possit jam gaudere conscientia; quamvis nondum sit illa perfectio, ubi non luctabitur cum vitio continentia. Nunc autem quamdiu concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), sat est nobis non consentire malis quae sentimus in nobis. Cum autem fit ista consensio, tunc exit ex ore cordis quod coinquinat hominem. Cum vero per continentiam consensio non tenetur , malum concupiscentiae carnalis, contra quod pugnat concupiscentia spiritualis, nocere non sinitur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal