CAPUT X.

24. Manichaeorum haeresis negat fuisse in Christo carnem veram. Dicit animas ad Christum, corpora ad diabolum pertinere, et sexum utrumque esse ex diabolo. Si parum vobis videntur respondere  quae de apostolicis commemoravimus Litteris, audite adhuc alia, si aures habetis. Quid de carne Christi dicit insanissimus Manichaeus? Quod non fuerit vera, sed falsa. Quid ad hoc dicit beatus Apostolus? Memor esto Christum Jesum surrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum (II Tim. II, 8). Et ipse Christus Jesus, Palpate, inquit, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39). Quomodo est in eorum doctrina veritas, quae praedicat quod in carne Christi erat falsitas? Quomodo in Christo non erat ullum malum, in quo erat tam grande mendacium. Quia videlicet hominibus nimium mundis malum est caro vera, et non est malum falsa pro vera: malum est caro vera nascentis ex David semine, et non est malum lingua falsa dicentis, Palpate, et videte quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere! De Ecclesia quid dicit deceptor hominum in mortifero errore? Quod ex parte animarum pertineat ad Christum, ex parte corporum ad diabolum. Quid ad haec dicit Doctor Gentium in fide et veritate? Nescitis, inquit, quia corpora vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 15)? De sexu masculi et feminae quid dicit filius perditionis? Quod uterque sexus non ex Deo sit, sed ex diabolo. Quid ad haec dicit Vas electionis? Sicut, inquit, mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (Id. XI, 12). De carne quid dicit per Manichaeum spiritus immundus? Quod sit mala substantia, nec Dei, sed inimici creatura. Quid ad haec dicit per Paulum Spiritus sanctus? Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; ita et Christus. Et paulo post: Posuit, inquit, Deus membra, singulum quodque  eorum in corpore, prout voluit. Item paulo post: Deus, inquit, temperavit corpus, ei cui deerat majorem honorem dans, ut non essent scissurae in corpore, sed idem ipsum ut pro invicem sollicita sint membra: et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (Id. XII, 12-26). Quomodo est mala caro, quando ipsae animae pacem membrorum  ejus ut imitentur, monentur? Quomodo est inimici creatura, quando ipsae animae quae corpora regunt, ut inter se inimicitiarum scissuras non habeant, exemplum de membris corporis sumunt, ut quod praestitit Deus corpori per naturam, ament et ipsae hoc habere per gratiam? Merito ad Romanos cum scriberet, Obsecro, inquit, vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1). Sine causa non  tenebras lucem, et lucem tenebras esse contendimus, si hostiam vivam, sanctam, Deo placentem de gentis tenebrarum corporibus exhibemus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal