CAPUT VII.
17. Continentiae et justitiae officia pariter tendunt ad pacem. Contra Manichaeorum insaniam de duabus naturis inter se confligentibus. Bellum inesse in homine ex languore per culpam contracto, pacem sanato languore futuram esse. Nunc ergo ad illud, propter quod diximus ista, redeamus. Continentia nobis opus est, et eam divinum esse munus cognoscimus, ne declinetur cor nostrum in verba maligna ad excusandas excusationes in peccatis. Cui autem peccato cohibendo non habemus necessariam continentiam, ne committatur, quando et hoc ipsa cohibet, ne commissum si fuerit nefaria superbia defendatur? Universaliter ergo continentia nobis opus est, ut declinemus a malo. Ut autem faciamus bonum, ad aliam videtur virtutem, hoc est, ad justitiam pertinere. Hoc nos admonet sacer Psalmus, ubi legimus: Declina a malo, et fac bonum. Quo autem fine ista faciamus, mox addidit, dicens: Quaere pacem, et sequere eam (Psal. XXXIII, 15). Pax enim perfecta tunc erit nobis, quando natura nostra Creatori suo inseparabiliter cohaerente, nihil nobis repugnabit ex nobis. Hoc et ipse Salvator voluit, quantum mihi videtur, intelligi, ubi ait: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes . Quid est lumbos accingere? Libidines coercere, quod est continentiae. Lucernas vero ardentes habere, est bonis operibus lucere atque fervere, quod est justitiae. Neque hic tacuit quo fine ista faciamus, addendo atque dicendo: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Cum enim venerit, nos remunerabit, qui continuimus nos ab his quae cupiditas, et ea quae imperavit charitas fecimus: ut in ejus perfecta et sempiterna pace, sine ulla mali contentione et cum summa boni delectatione, regnemus.
18. Omnes ergo qui credimus in Deum vivum et verum, cujus summe bona immutabilisque natura nec mali aliquid facit, nec mali aliquid patitur, a quo est omne bonum, quod etiam minui potest , et qui suo bono quod ipse est omnino minui non potest, cum audimus Apostolum dicentem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis: caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem sibi adversantur, ut non ea quae vultis faciatis (Galat. V, 16, 17); absit ut credamus, quod Manichaeorum credit insania, duas hic demonstratas esse naturas ex contrariis inter se principiis confligentes, unam boni, alteram mali. Prorsus ista duo ambo sunt bona: et spiritus bonum est, et caro bonum; et homo qui ex utroque constat, uno imperante, alio serviente, utique bonum est, sed mutabile bonum: quod tamen fieri non posset , nisi ab incommutabili bono, a quo est omne bonum creatum, sive parvum, sive magnum; sed quamlibet parvum, a magno tamen factum; et quamlibet magnum, nullo modo tamen factoris magnitudini comparandum. Verum in hac bona hominis et bene a bono condita institutaque natura nunc bellum est, quoniam salus nondum est. Languor sanetur, pax est. Languorem autem istum culpa meruit, natura non habuit. Quam sane culpam per lavacrum regenerationis Dei gratia fidelibus jam remisit; sed sub ejusdem medici manibus adhuc natura cum suo languore confligit. In tali autem pugna sanitas erit tota victoria: nec temporaria sanitas, sed aeterna; ubi non solum finiatur hic languor, verum etiam deinceps nullus oriatur. Propter quod alloquitur animam suam justus, et dicit: Benedic, anima mea, Dominum, et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII, 2 et 3). Propitius fit iniquitatibus, cum peccata dimittit: sanat languores, cum desideria prava compescit. Propitius fit iniquitatibus, dando indulgentiam: sanat languores, dando continentiam. Illud factum est in Baptismate confitentibus, hoc fit in agone certantibus; in quo a nobis noster per ejus adjutorium vincendus est morbus. Etiam nunc illud fit, cum exaudimur dicentes, Dimitte nobis debita nostra: hoc autem, cum exaudimur dicentes, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13). Unusquisque enim tentatur, sicut ait apostolus Jacobus, a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi I, 14). Contra quod vitium medicinale poscitur adjutorium ab illo qui potest omnes hujuscemodi sanare languores, non a nobis alienae separatione , sed in nostrae reparatione naturae. Unde et praedictus apostolus non ait, Unusquisque tentatur a concupiscentia; sed addidit, sua: ut qui hoc audit intelligat quomodo clamare debeat, Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5). Non enim sanatione indiguisset, nisi se ipsa peccando vitiasset, ut adversus eam caro sua concupisceret, id est, ipsa sibimetipsi ex ea parte qua in carne infirmata est repugnaret.