CAPUT XI.
25. Carnis et Ecclesiae comparatio in quibus consistat. Sed, inquiunt, quomodo caro per quamdam similitudinem comparatur Ecclesiae? Numquid Ecclesia concupiscit adversus Christum; cum idem apostolus dixerit, Ecclesia subdita est Christo (Ephes. V, 24)? Plane Ecclesia subdita est Christo: quia ideo spiritus concupiscit adversus carnem, ut omni ex parte Christo subdatur Ecclesia; caro autem concupiscit adversus spiritum, quia nondum pacem, quae perfecta promissa est, accepit Ecclesia. Ac per hoc Ecclesia subdita est Christo ex pignore salutis, et caro concupiscit adversus spiritum ex infirmitate languoris. Neque enim non Ecclesiae membra erant iidem, quibus ista dicebat: Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur; ut non ea quae vultis, faciatis (Galat. V, 16 et 17). Haec utique Ecclesiae dicebantur, quae si Christo subdita non esset, non in ea spiritus adversus carnem per continentiam concupisceret. Propter quod poterant quidem concupiscentias carnis non perficere, sed carne concupiscente adversus spiritum non poterant ea facere quae volebant, id est, etiam ipsas carnis concupiscentias non habere. Deinde, cur non confiteamur in hominibus spiritualibus Ecclesiam subditam Christo, in carnalibus autem adhuc concupiscere adversus Christum? An adversus Christum non concupiscebant, quibus dicebatur, Divisus est Christus (I Cor. I, 13)? et, Non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed ne nunc quidem potestis; adhuc enim estis carnales. Cum enim sint in vobis aemulatio et contentio, nonne carnales estis (Id. III, 1-3)? Adversus quem concupiscit aemulatio et contentio, nisi adversus Christum? Has enim carnis concupiscentias Christus in suis sanat, sed in nullis amat. Unde sancta Ecclesia quamdiu habet etiam membra talia, nondum est sine macula et ruga. Huc accedunt et illa peccata, pro quibus quotidiana vox totius Ecclesiae est, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): a quibus ne spirituales putaremus alienos, non quicumque carnalium, nec ipsorum quicumque spiritualium, sed qui super pectus Domini discumbebat, et quem prae caeteris diligebat (Joan. XIII, 23), Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). In omni autem peccato, plus in majore, minus in minore, tamen contra justitiam concupiscitur. Et de Christo scriptum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio (I Cor. I, 30). In omni igitur peccato contra Christum sine dubio concupiscitur: sed qui sanat omnes languores nostros (Psal. CII, 3), cum perduxerit Ecclesiam ad promissam languoris sanitatem, tunc in nullo membrorum ejus quamlibet minima erit ulla macula aut ruga. Tunc nullo modo caro adversus spiritum concupiscet; et ideo nulla erit causa cur adversus carnem etiam spiritus concupiscat. Tunc finem accipiet omnis haec pugna, tunc ambarum substantiarum erit summa concordia: tunc usque adeo ibi nullus erit carnalis, ut etiam caro ipsa sit spiritualis. Quod ergo nunc agit cum carne sua quisque secundum Christum vivens, cum et concupiscit adversus ejus malam concupiscentiam, quam sanandam continet, quam nondum sanatam tenet; et tamen ejus bonam nutrit naturam fovetque, quoniam nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29): hoc etiam agit cum Ecclesia Christus, quantum fas est comparare minora majoribus. Nam et correptionibus eam reprimit, ne impunitate inflata dissiliat ; et consolationibus erigit, ne gravata infirmitate succumbat. Hinc est illud Apostoli: Si enim nos ipsos dijudicaremus, non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31 et 32). Et illud in Psalmo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae jucundaverunt animam meam (Psal. XCIII, 19). Tunc ergo speranda est carnis nostrae sine ulla repugnatione perfecta sanitas, quando erit Ecclesiae Christi sine ullo timore certa securitas.