CAPUT VI.
15. Contra alios qui ut se excusent, dicunt placere Deo peccata. Deus et de malis facit bona. Homo cum potestate peccandi factus, pro praemio accepturus non posse peccare. Sunt et qui eo modo in excusatione peccatorum suorum accusant Deum, ut dicant ei placere peccata. Nam si displicerent, inquiunt, nullo modo ea fieri omnipotentissima utique potestate permitteret. Quasi vero peccata Deus impunita esse permiserit, etiam in eis quos a supplicio sempiterno remissione liberat peccatorum. Nullus quippe debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcumque, etsi longe minorem quam debebat, solverit poenam: atque ita impartitur largitas misericordiae, ut non relinquatur etiam justitia disciplinae. Nam et peccatum quod inultum videtur, habet pedissequam poenam suam, ut nemo de admisso nisi aut amaritudine doleat, aut caecitate non doleat. Sicut ergo tu dicis, Cur permittit ista, si displicent? ita ego dico, Cur punit ista, si placent? Ac per hoc sicut ego confiteor quod omnino ista non fierent, nisi ab Omnipotente permitterentur; ita tu confitere facienda non esse quae a justo puniantur: ut non faciendo quae punit, mereamur ab eo discere cur permittit esse quae puniat. Perfectorum est enim, sicut scriptum est, solidus cibus (Hebr. V, 14): in quo hi qui bene profecerunt, jam intelligunt ad omnipotentiam Dei potius id pertinuisse, ut ex libero arbitrio voluntatis venientia mala esse permitteret. Tanta quippe est omnipotens ejus bonitas, ut etiam de malis possit facere bona, sive ignoscendo, sive sanando, sive ad utilitates piorum coaptando atque vertendo, sive etiam justissime vindicando. Omnia namque ista bona sunt, et Deo bono atque omnipotente dignissima: nec tamen fiunt nisi de malis. Quid igitur melius, quid omnipotentius eo qui cum mali nihil faciat, bene etiam de malis facit? Clamant ad eum qui male fecerunt, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12): exaudit, ignoscit. Nocuerunt sua mala peccantibus: subvenit eorum medeturque languoribus. Saeviunt suorum hostes: de illorum saevitia facit martyres. Postremo etiam condemnat eos quos damnatione judicat dignos: sua licet illi mala patiantur, facit tamen ille quod bonum est. Non potest enim bonum non esse, quod justum est: et utique sicut injustum est peccatum, ita justum est peccati supplicium.
16. Non autem potestas Deo defuit, talem facere hominem qui peccare non posset: sed maluit eum talem facere, cui adjaceret peccare, si vellet; non peccare, si nollet: hoc prohibens, illud praecipiens: ut prius illi esset bonum meritum non peccare, et postea justum praemium non posse peccare. Nam etiam tales sanctos suos in fine facturus est, qui omnino peccare non possint. Tales habet quippe etiam nunc Angelos suos, quos in illo sic amamus, ut de nullo eorum ne peccando fiat diabolus formidemus. Quod de nemine homine justo in hujus vitae mortalitate praesumimus. Tales autem omnes futuros in illius vitae immortalitate confidimus. Omnipotens enim Deus qui operatur bona etiam de nostris malis, qualia dabit bona, cum liberaverit ab omnibus malis? Multa de bono usu mali copiosius possunt et subtilius disputari: sed neque hoc isto sermone suscepimus, et ejus nimia vitanda est longitudo.